Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. Saepius vidi aliquem Anglum, qui celebris factus est per librum quem ante annos ediderat, in quo conjunctionem fidei et charitatis per influxum et operationem interiorem Spiritus Sancti constabilire sategerat; tradens quod ille influxus inexpressibili modo et non conscio homine afficeret, sed non tangeret minus manifeste moveret voluntatem, aut excitaret cogitationem hominis ad faciendum aliquid sicut a se, nisi permissive, propter causam ne aliquid hominis in Divinam Providentiam una intraret; tum quod sic mala coram Deo non apparerent; ita excludens exercitia charitatis externa propter aliquid salutis, sed favens illis propter bonum publicum. Quia argumentationes ejus erant ingeniosae, et non visus est anguis in herba, liber ille sicut orthodoxissimus receptus est. Idem auctor post excessum e mundo simile dogma retinuit, nec ab illo potuit recedere quia apud se confirmatum. Cum illo locuti sunt angeli, et dixerunt quod illud non veritas esset, sed modo ingeniositas cum facundia; et quod veritas sit, quod homo malum fugere et homum facere debeat sicut a se, cum agnitione tamen quod sit a Domino; et quod fides antea non sit, minus adhuc illa cogitatio, quam vocat fidem: et quia hoc ejus dogmati repugnabat, permissum est ei ex sua sagacitate adhuc inquirere, num talis influxus incognitus et operatio interna absque operatione externa hominis detur. Visus est tunc intendere mentem, et in cogitatione pervagari vias, semper in persuasione quod homo non aliter redintegretur et salvetur; sed quoties ad finem viae pervenit, aperti sunt ei oculi, et vidit se errantem, quod etiam coram praesentibus fassus est, Vidi illum per biennium ita vagantem, et in fine viarum fatentem quod non detur talis influxus, nisi remotum sit malum in externo homine, quod fit per fugere mala ut peccata sicut a se ipso; et audivi illum tandem dicentem, quod ex fastu propriae intelligentiae insanirent omnes, qui in haeresi illa se confirmant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church