Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. Hollandi principiis suae religionis firmius inhaerent quam alii, nec dimoventur ab illis; et si convincuntur quod hoc aut illud non concors sit, usque non affirmant, sed vertunt se retro, et permanent immoti; ita quoque amovent se ab intuitione veri interiore; rationale enim suum de spiritualibus concludunt sub obedientia. Quia tales sunt, ideo illi post mortem, dum in mundum spiritualem veniunt, prorsus aliter praeparantur ad recipiendum spirituale caeli, quod est Divinum Verum, quam reliqui: non docentur, quia non recipiunt; sed describitur illis caelum, quale est, et dein datur illis ascendere illuc, ac videre illud, et tunc quicquid concordat cum genio illorum infunditur; sic demissi redeunt ad suos cum pleno desiderio caeli. Si tunc non recipiunt hoc verum, quod Deus unus sit persona et essentia, et quod ille Deus sit Dominus, et quod in Ipso sit Trinitas, tum hoc verum, quod fides et charitas cognitione et sermone non faciant quicquam absque vita illarum, et quod illae dentur a Domino dum fugiunt mala ut peccata,- si ad illa, cum docentur, se avertunt, et usque cogitant de Deo, quod sint tres quoad personas, et de religione solum quod sit,- rediguntur in miserias, et aufertur illis negotiatio, usque dum vident se ad incitas redactos; et tunc perducuntur ad illos qui abundant omnibus, et apud quos negotiatio floret, ac ibi insinuatur illis e caelo cogitatio, unde est quod tales sint, et simul reflexio super fidem eorum de Domino, et super vitam eorum, quod aversentur mala ut peccata. Parum etiam inquirunt, et percipiunt concordantiam cum propria cogitatione et reflexione; hoc fit per vices. Tandem ex semet cogitant, quod, ut exeant a miseriis, similiter credendum sit et similiter faciendum. Tunc sicut recipiunt illam fidem et vivunt illam charitatis vitam, datur illis opulentia et jucunditas vitae. Hoc modo illi, qui in mundo aliquam vitam charitatis egerunt, emendantur a se, et non ab aliis, ac praeparantur ad caelum. Hi postea constantiores fiunt aliis, adeo ut dici queant Constantiae, nec se ex aliqua ratiocinatione, fallacia, obscuritate inducta per sophistica, et ex visione praepostera a solis confirmationibus, abduci patiuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church