57. Post ultimum judicium status illorum ita mutatus est, quod non liceat congregare se in coetus, sicut prius; sed cuivis amori tam bono quam malo ordinatae sunt viae, quas illi, qui e mundo alluunt, illico intrant, ac vadunt ad societatem amori illorum correspondentem: sic feruntur mali ad societatem quae in conjunctione est cum infernis, ac boni in societatem quae in conjunctione est cum caelis; sic cautum est, ne sicut prius artificiales caelos sibi forment. Tales societates in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum, sunt innumerae; sunt enim totidem, quot sunt genera et species affectionum bonarum et malarum: ac interea, antequam vel in caelum elevantur, vel in infernum dejiciuntur, sunt in conjunctione spirituali cum hominibus mundi, ex causa, quia hi etiam in medio sunt inter caelum et infernum.