Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 6

Previous Number Next Number See English 

6. Separa te ab idea de anima quod sit sicut halitus, et cogita tunc de statu tuo, aut de statu amicorum, aut de statu infantum tuorum post mortem, annon cogitabis quod victurus sis homo, et de illis similiter? Et quia sine sensibus non datur vita quae vita, non potes aliter cogitare, quem quod etiam videant, audiant et loquantur: ita quoque scribunt parentatores super defunctis; ponunt illos in caelo inter angelos, in vestibus albis, et in paradisis. At posthac relabere in ideam, quod anima sit halitus, et quod non prius vivat cum sensu quam post ultimum judicium, annon poteris insanire, cogitando, "Qualis ero? ubinam interea? num volabo in aere, vel manebo in Pu? Docuit tamen praedicator, quod post mortem inter beatos venturus sim si bene credidero et bene vixero." Credas itaque, sicut veritas est, quod sis homo post mortem sicut ante illam, cum sola differentia quae est inter naturale et spirituale: ita quoque cogitant omnes, qui credunt vitam aeternam, et nihil sciunt de traditione hypothetica de anima.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church