Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 60

Previous Number Next Number See English 

60. His adjicere licet aliquod memorabile. Datum est loqui cum Ludovico XIV., avo Regis Galliarum hodie regnantis, qui, dum in mundo fuit, coluit Dominum, legit Verbum, et Pontificem modo pro supremo ecclesiae agnovit; quare in mundo spirituali in multa dignitate est, ac optimam societatem gentis Gallicae regit. Quondam illum vidi sicut descendentem per scalas; et postquam descendit, audivi illum dicentem, quod videretur sibi sicut Versaliis esset, et tunc factum est silentium per bihorium circiter; quo peracto dixit se locutum esse cum Rege Galliae, nepote suo, de Bulla Unigenitus; quod desisteret a priori suo consilio, et illam non acceptaret, quia detrimentosa genti Gallicae; dixit quod hoc insinuaverit cogitationi ejus profunde. Hoc factum est anno 1759, die 13 Decemb., vesperi circa horam octavam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church