Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 68

Previous Number Next Number See English 

68. (IX.) DE MAHUMEDANIS IN MUNDO SPIRITUALI; ET DE MAHUMEDE. Mahumedani in Mundo spirituali apparent post Pontificios in occidente, et faciunt quasi ambitum: quod ibi appareant, est praecipue quia Dominum agnoscunt pro Maximo Propheta, Filio Deo, Sapientissimo omnium, qui missus in mundum ut doceret homines. Quisque in illo mundo habitat ad distantiam a meditullio Christiano, ubi sunt Reformati, secundum confessionem Domini ac unius Dei; nam illa conjungit animos caelo, et facit distantiam ab oriente, super quo est Dominus; illi qui non in illa confessione sunt corde ex vita mala, sub illis in infernis sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church