Last Judgment (Cont.) (Whitehead) n. 76

Previous Number Next Number See English 

76. Quoniam Africani tales sunt etiam in mundo, ideo apud illos hodie revelatio sit, quae incepta vadit a medio circum, sed non usque ad maria, Agnoscunt illi Dominum nostrum pro Domino caeli et terrae; et rident monachos, ubi adeuntur, et Christianos loquentes de triplicata Divinitate, et de salvatione per solum cogitare; dicentes quod nullus homo sit, cui aliquis cultus, qui non vivit secundum religionem suam; et si non, quod non possit aliter quam fieri stupidus et malus, quia tunc non recipit aliquid e caelo: malitiam ingeniosam vocant etiam stupiditatem, quia non vita sed mors est in illa. Audivi angelorum gaudium super illa revelatione, quod per eam aperiatur illis communicatio cum Humano rationali hactenus per caecum rebus fidei inductum occluso. Dictum mihi e caelo est, quod incolis telluris istius per spiritus angelicos oretenus dictentur illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, de Verbo, et in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma, nunc edita sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church