Scriptural Confirmations (Whitehead) n. 22

Previous Number Next Number See English 

22. CHRISTUS. SECTIO II.20

(((Describitur Dominus quoad Verbum apparens super expanso Cheruborum, Ezech: I: 26.27.28, et vocatur Adonai Jehovih, Ezech: II: 4. III: 11.27. IV: 14. V: 7.8.11. VI: 3.11. VII: 2.5. VIII: 1. seq: Tum vocatur Deus Israelis Cap: VIII: 4, imprimis XI: 22.23.))) [6.9.] Excitabo super illos Pastorem unum, qui pascet eos, servum meum Davidem. Ego Jehovah ero illis in Deum, et Servus meus David Princeps in medio eorum: tunc exscindam iis foedus pacis, Ezech: XXXIV: 23.24.25. [9. Apoc: XXI: 3.] Servus meus David erit Rex super eos, ut pastor unus sit omnibus illis; et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et ponam sanctuarium [meum] in medio illorum in aeternum, sic erit habitaculum meum apud illos, et ero illis in Deum, illi autem Mihi in populum, Ezech: XXXVII: [24.] 25 ad 28, in toto illo Capite de regeneratione hominum in nova Ecclesia, quae per ossa arida, et per duo ligna quae erunt unum, intelligitur. [9.] In die illo feriam foedus cum fera agri et cum ave coelorum, et bellum frangam de terra, et cubare faciam eos secure, et desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio, et in misericordia, et desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, et erit in die illo exaudiam coelos, et hi exaudient terram, Hos: II: 18 ad 21. [7.] Devovi quaestum eorum, et opes Domino totius terrae, Mich: IV: 13. [1.9.] ((((Tu Bethlechem Ephrataea, parum ut sis inter millenos Jehudae, ex Te mihi exibit, qui sit Dominator in Israele, et cujus exitus ab antiquo, a diebus aeternitatis, tunc stabit et pascet in robore Jehovae, in excellentia)))) (((Nominis Dei sui, et sedebunt, quia nunc crescet usque ad fines terrae, Mich: V: 1.2.3.))) Dabit eos usque ad tempus, donec residua fratrum ejus revertentur ad filios Israelis, vers: 2. De nova Ecclesia, IV: 5. seq:


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church