27. DEUS, PATER ET SPIRITUS SANCTUS. SECTIO III.2
Spiritus Domini, Act: Ap: V: 9, vocatur Spiritus sanct: --vers: 3. Acceperunt spiritum sanctum per impositionem manuum ab Apostolis. Act: Ap: VIII: 17.18. Cap: IX: 17. Dixit Spiritus Sanctus. Et emissi a spiritu sancto, Act: Ap: XIII: 2.3. [4.] Paulus ad Athenienses, Deus dat omnibus vitam, spiritum et omnia, in Ipso vivimus, movemur et sumus, Act: Ap: XVII: 25.28. Invisibilia Dei a creatione Mundi operibus intellecta perspiciuntur, aeternaque Ipsius potentia, ut sint inexcusabiles, Rom: I: 20. Si quis spiritum Christi non habet, non est Ipsius, is vivificat mortua vestra corpora, propter inhabitantem spiritum in vobis: ipse spiritus testatur cum spiritu nostro, quod simus filii Dei, Rom: VIII: [9.] 10.11.14.16. Quis hominum novit ea quae hominis sunt, nisi spiritus hominis qui in illo, sic etiam ea quae Dei sunt, nemo novit nisi spiritus Dei. Animalis homo non suscipit ea quae spiritus Dei, stultitia enim illi sunt, et non potest scire, I Cor: II: 11.14. Quod varia dona spiritus sint, quae enumerantur, I Cor: XII: 7 ad 21. Dominus Spiritus est, ubi spiritus Domini est, ibi libertas est, II Cor: III: 17. Quia estis Filii, emisit Deus spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, abba, Pater, Gal: IV: 6. Subministratio spiritus Jesu Christi, Philipp: I: 19. Col: I: 2. Gal: I: 3. Dominus sit cum spiritu suo, II ad Timoth: IV: 22. Spiritus Christi, qui testatus est, I Petr: I: 11. Quod tres sint qui testificantur in coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt, I Joh: V: 7. Spiritus est veritas, I Joh: V: 6. Spiritus Patris mei loquitur in vobis, Matth: X: 20. Jesus baptizat vos Spiritu sancto, Marc: I: 8. Non estis vos loquentes, sed Spiritus sanctus, Marc: XIII: 11. Johannes Baptista implebatur spiritu sancto in utero matris, Luc: I: 15.41. Jesus dixit, qui Me suscipit, suscipit eum qui misit Me, Luc: IX: 48. Hoc dixit de spiritu, quem accepturi erant credentes in Ipsum, nondum erat Spiritus sanctus, quia Jesus nondum glorificatus est, Joh: VII: 39. Spiritus sanctus vocatur Spiritus veritatis, Joh: XIV: 17, vocatur etiam paracletus et spiritus sanctus, quem mittet Pater in Nomine meo, Joh: XIV: 26. Si non abirem, paracletus non veniret ad vos; si vero abivero mittam illum ad vos, Joh: XVI: 7, per abire ad Patrem intelligitur uniri patri, ut prius Divinum Verum Divino. Quod spiritus veritatis de Domino accepturus sit, etc. Joh: XVI: 13.14.15.