29. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.1
Consummatio. De nova Ecclesia: v. Christus et Judicium. [5.6.] Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem antequam venit dies Domini magna et illustris; et fiet, omnis qui invocaverit Nomen Domini servabitur, Act: Apost: II: 19.20.21. [5.9.6.] Vos exspectantes revelationem Domini nostri Jesu Christi; qui confirmabit vos usque ad finem, irreprehensibiles in die Domini nostri Jesu Christi, I Cor: I: 7.8. [5.6.] Quando venit plenitudo temporis, emisit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, Gal: IV: 4. [6.7.8.] In dispensationem plenitudinis temporum, ut restauraret omnia tam quae in coelis, quam quae super terra in Ipso, Ephes: I: 10.11.13. [6.] Usque in diem Jesu Christi, Philipp: I: 6.10. Cap: II: 26. [6.] Quando Christus manifestabitur, Col: III: 4. [6.] Coram Domino nostro Jesu Christo, in Ipsius adventu, I Thess: II: 19. [6.] Confirmet corda vestra in adventu Domini J: C: I Thess: III:13. [6.] Reservabimur in adventu Domini, qualis ille adventus erit, describitur, I Thess: IV: 15.16.17. [6.] Quod dies ille venturus sit sicut fur, etc: I Thess: V: 2.3.4. [6.] Ut sint irreprehensibiles in adventu Domini J. C. I Thess: V: 23. [6.] In revelatione Domini Jesu de coelo cum angelis, et in flamma ignis, I Thess: I: 7.8.9.10. [6.7.9.10.] De adventu Domini et die, sed erit apostasia prius, sed tunc revelabitur iniquitas, adventus erit juxta operationem satanae in signis et miraculis mendacii, II Thess: II: 1 ad 11, vide omnino. [4.] Quod extremis temporibus defecturi sint a fide, attendentes spiritibus erroneis, hypocrisis, etc. I Tim: IV: 1.2. [6.] Sis irreprehensibilis usque ad apparitionem Domini J: C. I Tim: VI: 14.15. [6.] Illa dies, II Tim: I: 12. II Tim: IV: 8. [5.] Quod extremis diebus instabunt tempora difficilia, avari, fastuosi, blasphemi, etc. II Tim: III: 1.2.3.4.5.6. [7.] Jesus Christus judicaturus est vivos et mortuos juxta apparitionem Ipsius, II Tim: IV. 1.8. [6.] Exspectantes apparitionem J: C: ad Titum, II: 13.