Scriptural Confirmations (Whitehead) n. 32

Previous Number Next Number See English 

32. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.4

[6.9.] Qui erat et venturus, Alpha et Omega, etc. Apoc: I: 4.8.11. Cap: II: 8. Cap: IV: 8. Cap: XI: 17. Cap: XXI: 6. Cap: XXII: 13. [6.] Ecce venit cum nubibus, et videbit omnis caro, etc., Apoc: I: 7. [6.] Quod venturus sit sicut fur: Apoc: III: 3. [6.7.] Servabo te ex hora tentationis venturae super orbem terrarum totum, Apoc: III: 10, ecce venio cito, vers: 11: Cap:II:5. [9.] Quod fuerit mortuus, et tamen vivus in saecula saeculorum, Apoc: I: 18. Agnus stans sicut mactatus, V: 6.12. [1 ad 5.] Consummatio in communi describitur per 4 equos exeuntes ex Libro, tum per visas animas occisorum propter Verbum Dei, et per terrae motum magnum, et quod coelum abscesserit, tum quod impii absconderent se in speluncis, Apoc: VI: 1 ad fin:

[5.] Tum plenitudo temporis describitur, per quod fratres etiam occiderentur, Apoc: VI: 11. [6.8.] Quia venit dies magna irae ejus, Apoc: VI: 17. tum quod stellae ceciderint, et coelum abscesserit, vers: 13.14. [5.] Consummatio in specie describitur per varia, et demum per locustas ex abysso, Apoc: VIII. et IX. [4.] Haereses in ultimis temporibus describuntur per varia, Apoc: IX: 17 ad 23. [5.] Quod non tempus amplius, Apoc: X: 6. [6.8.9.] Voces e coelo, quod facta sint Regna Domini nostri et Christi ejus et regnabit in saecula saeculorum, accepisti potentiam tuam magnam, Ap: XI: 15.16.17. Cap: XII: 10. [7.] Venit tempus judicandi mortuos, Apoc: XI: 18. [5.] Consummatio describitur [per] draconem, qui devorare voluit foetum, et traxit tertiam partem stellarum e coelo, tum per bellum inter illum et Michaelem, et quod persequutus sit mulierem, et voluit illam aquis deperdere, Apoc: XII: 1 ad fin:

[5.] Quod demessa sit terra, et vindemiata vinea seu vitis, Apoc: XIV: 15 ad 19. [5.] Describitur ultima consummatio per septem plagas ab angelis demissas in terram, Apoc: XVI: 1 ad fin:

[6.] Ecce venio sicut fur, beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, Apoc: XVI: 15. [6.] Bellum diei magni Dei Omnipotentis, Apoc: XVI: 14. Invitatio omnium ad coenam magni Dei, Apoc: XIX: 17.18. [2.] Clamarunt Alleluja, quia regnat Dominus Deus omnipotens, quia venit tempus nuptiarum Agni, et uxor Ipsius paravit se, beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt, etc. Apoc: XIX: [6.] 7.8.9. [5.] Percussi propter testimonium Jesu, et propter Verbum Dei, Apoc: XX: 4. [8.9.] Erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum Illo mille annis. [Apoc: XX: 6.] [8.9.] Coelum novum et terra nova, et quod prius coelum et prior terra transierit, Apoc: XXI: 1. Esaj: LXVI: 22. Psalm: CII: 26.27. [9.] Hierosolyma descendens e coelo, parata sicut sponsa ornata marito suo: et angelus ostendit illam ut sponsam Agni uxorem, Apoc: Xxi: 2.9.10. [9.] Ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum illis, Apoc: XXI: 3. Ecce nova omnia faciet, vers: 5. [9.] Non ingredientur in Nov: Hieros: nisi qui scripti in Libro vitae Agni, etc. Apoc: XXI: 26. [6.] Quod venturus sit cito, ac optatus ut veniat, Apoc: XXII: 7.12. imprimis vers: 16.17.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church