Scriptural Confirmations (Whitehead) n. 37

Previous Number Next Number See English 

37. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.9

Ex Vetere Testamento. [5.] Deus revelavit, quid futurum est in posteritate dierum, Dan: II: 28. ((((Consummatio Ecclesiae a prima fundatione ejus usque ad ultimum ejus describitur per statuam Nebuchadnezari visam, similiter ut ab antiquis per quatuor saecula, prima quae fuit ante diluvium per aurum, secunda post diluvium per argentum, tertia quae fuit Israelitica ad tempus per aes, et quarta quae fuit Christiana, per ferrum cum argilla, Dan: II: 32.33. Per aurum significatur bonum coeleste, per argentum verum spirituale, per aes bonum naturale, per ferrum verum naturale, et mixtum argilla verum falsificatum, quod non cohaeret, per semen hominis verum Verbi, quod etiam est plantarum ferri, Dan: II: 34 ad 43.)))) (((Lapis qui non Per manus, qui percussit et contrivit statuam, et qui factus in petram magnam, significat Dominum, qui in Verbo intelligitur per lapidem et per petram, quae implevit omnem terram, cujus regnum stabit in saecula saeculorum, Dan: II: 34.35.44.45.))) Quartus visus est in fornace ignis, dicitur similis Filio hominis, non dicitur homo, quia Filius hominis significat Dominum quoad Verbum, et hoc etiam vocatur angelus, quem misit Deus, Dan: III: 25.28. Filius hominis ubi de alio, et propheta significat illum quoad verum Ecclesiae ex Verbo. [2 ad 9.] Consummatio etiam describitur per arborem visam Nebuchadnezari, visam in somnio crescentem usque ad finem terrae, et adventus Domini per quod Vigil et Sanctus descenderit, et jusserit ut exciderent arborem prorsus, et quod stirpem radicum in terra relinquerent in vinculo ferri et aeris, significat Verbum, per quod Ecclesia reviveret, quod etiam factum est in Nebuchadnezare, Dan: IV: 10 ad 13. 17 ad 31. [5.] Consummatio totius seu decisio omnium Ecclesiae describitur per convivium Belschazaris, in quo cum magnatibus et pellicibus bibit vinum ex vasis auri et argenti templi Hierosolymitani, et laudaverit deos auri, argenti etc: per quae significatur prophanatio sanctorum Ecclesiae, quare scriptum est in pariete quod finitum sit regnum ejus, et ille illa nocte occisus est, Dan: V: 1 ad fin:

((Consummatio Ecclesiae describitur per quatuor bestias e mari, tum qualis fuit prima, qualis altera, tertia et quarta, quae terribilis quia contrivit omnia quae boni et veri, quid significant, videatur in Apoc: Rev: 574. Consummatio totalis intelligitur per quod occisa sit bestia, et perditum corpus. Quod tunc Dominus venturus sit et regnaturus in saecula saeculorum, constat ex vers: 13.14.22.27. Ecclesia Ipsius intelligitur per populum sanctorum, quia in divinis veris a Domino sunt, Dan: VII: 1 ad fin:))


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church