58. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.30
(((((En super montibus pedes evangelizantis, proclamantis pacem, feriare o Jehudah festa tua, quia non addet amplius per te transire belial, omnis exscindetur.))))) [Nahum II: 1.] [7.] Vocatur dies frigoris, Nah: III: 17. (((((Consumendo consumam omnia desuper superficiebus terrae, consumam hominem et bestiam, consumam avem coelorum et pisces maris, exscindam hominem a superficiebus terrae, Zeph: I: 2.3.))))) [7.] Dum nondum venit super vos excandescentia irae Jehovae, dum nondum venit super vos dies irae Jehovae, forte abscondemini in die irae Jehovae, Gaza relicta erit, et Askelon in vastitatem, quando visitabit eos Jehovah Deus eorum, Zeph: II: 2.3.4.7. (((((Erit Moab ut Sodoma, filii Ammonis sicut Gomorrha, locus derelictus urticae, et fovea salis, ac vastitas in aeternum, Zeph: II: 9.))))) [9.] Post vastationem et ultimum judicium, de quibus in praecedentibus agitur, sequuntur haec: --Tum demum convertar ad populos labio perspicuo, ut omnes invocent Nomen Jehovae, ut serviant Ipsi uno humero. Reliquiae Israelis non facient perversitatem, neque loquentur mendacium, neque invenietur in ore eorum lingua doli; jubila, laetare et exulta ex omni corde, filia Hierosolymae. Rex Israelis Jehovah in medio tui, ne time malum amplius; in die illo dicetur Hierosolymae, ne time; Jehovah Deus in medio tui, potens servabit, laetabitur super te cum gaudio, acquiescet in amore suo, exultabit super te cum jubilo, in tempore isto adducam vos, in isto congregabo vos, quia dabo vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae, Zephan: III: 9 ad 20. [7.9.] Adhuc semel brevi illud, quando Ego commovens coelos, et terram, et mare et aridam; tum commovebo omnes gentes, ut veniat electio omnium gentium, impleamque domum hanc gloria; major erit gloria domus hujus posterioris quam prioris, nam in loco hoc dabit pacem, Hagg: II: 6 ad 9.