14. (v.) Quod post haec Dominus Jehovih ex bonis ad Se elevatis condat novum Caelum, at quod ex malis a Se remotis novum Infernum; et quod utriqua inducat ordinem, ut stent sub suo auspicio at sua obadientia in aeternum. --Legitur apud Esajam, Dixit Jehovah, "Ecce Ego creans caelos novos, et terram novam" (cap. lxv. 17);
[et] alibi apud eundem, "Quemadmodum caeli novi et terra nova, quae Ego facturus sum, stabunt coram Me" (cap. lxvi. 22);
in Apocalypsi:
"Vidi caelum novum et terram novam; prius caelum et prior terra transiit[4]" (cap. xxi. 1) et apud Petrum:
"Novos caelos et novam terram juxta promissionem [Ipsius] exspectamus, in quibus justitia habitabit" (2 Epist. iii. 13). Hactenus non aliter in alicujus mentem venit, quam quod per "caelum" ibi intelligatur caelum aspectabile, hoc est, totum firmamentum, cum sole, luna, astris; et quod per "terram" ibi intelligatur terra habitabilis seu tellus; et quod haec die Ultimi Judicii interitura sint: cum tamen per "caelum" ibi intelligitur caelum angelicum, et per "terram" Ecclesia. Quod per "terram" in Verbo Prophetico ubivis intelligatur Ecclesia, in Apocalypsi Revelata (n. 285) plene ostensum est. Causa quod per "caelos novos" et "terram novam" hactenus intellexerint caelum aspectabile et terram habitabilem, est quia hactenus non sciverint aliquid de mundo spirituali, ita nec de caelo angelico, nec aliquid de sensu prophetico, qui in sinu suo non nisi quam spiritualia gestat et recondit; ac spirituale "terrae" est Ecclesia. Angeli etiam, quia spirituales sunt, cum despiciunt in terram, ne hilum ejus vident, sed modo Ecclesiam apud homines.