16. Praeterea est perfectissima ordinatio omnium in caelis et omnium in infernis. Quodlibet enim caelum quod a Domino post consummationem cujusvis Ecclesiae conditur, fit triplicatum; fit supremum, medium, et infimum. In supremum elevantur illi qui in amore in Dominum et inde sapientia sunt; in medium illi qui in spirituali amore erga proximum et inde intelligentia sunt; in infimum illi qui in spirituali naturali amore erga proximum sunt, qui vocatur charitas, et inde in fide veritatum de Deo, et in vita secundum praecepta Decalogi. Tres hi caeli faciunt tria expansa, unum supra alterum, et communicant inter se per Divinum influxum a Domino e Sole mundi spiritualis. In fundo sub illis sunt etiam tria expansa, in quae inferna sunt distincta, inter quae similiter datur communicatio per influxum per caelos a Domino. Per has communicationes fit conjunctio arcta et indissolubilis omnium in caelis et omnium in infernis; sed in his est conjunctio omnium cupiditatum amoris mali, in caelis autem est conjunctio omnium affectionum amoris boni; caelum ex illa conjunctione est sicut unus Dominus sedens super throno circumcincto torquibus ex omni lapide pretioso, infernum autem est sicut unus Diabolus sedens super solio ex echidnis, presteribus et vermibus virulentis contorto. Ex hac ordinatione utrique inducta consequitur[1] quod utrumque stet sub auspicio et obedientia Domini in aeternum.