27. (ii.) Secundus status Antiquissimae hujus Ecclesiae, seu Progressio ejus in Lucem, et Dies, describitur in secundo capite Geneseos, per haec:
"Plantavit [Jehovah] Deus hortum in Eden ab oriente, et posuit ibi hominem quem formaverat,....ad colendum et custodiendum illum. ....Et progerminare fecit Jehovah [Deus, ex humo,] omnem arborem desiderabilem aspectu, et bonam in cibum; et arborem vitae in medio horti, et arborem scientiae boni et mali. Et fluvius exivit ex Eden ad irrigandum hortum,....qui factus in quatuor capita," in quorum primo erat aurum et lapis schoham. ...."Et praecepit Jehovah Deus homini, dicendo, De omni arbore horti comede, sed de arbore scientiae boni et mali non comede" (vers. 8-17). Quod progressio hujus Ecclesiae in lucem seu diem describatur per quod Adamus positus sit in hortum Edenis, est quia per "hortum" signifcatur Ecclesia quoad vera et bona ejus. Quod ex Eden exiverit fluvius factus in quatuor capita, in quorum primo erat aurum et lapis schoham, significat quod in Ecclesia illa esset doctrina boni et veri, "fluvius" enim significat doctrinam, "aurum" ejus bonum, et "lapis schoham" ejus verum. Quod in horto illo positae fuerint duae arbores, una vitae et altera scientiae boni et mali, erat quia "Arbor Vitae" significat Dominum, in quo et ex quo est vita amoris caelestis et sapientiae, quae in se est vita aeterna; ac "arbor scientiae boni et mali" significat hominem, in quo est vita amoris infernalis, et inde insania in rebus Ecclesiae, quae vita in se spectata est mors aeterna. Quod licuerit comedere ex omni arbore horti praeter ex "arbore scientiae boni et mali," significat liberum arbitrium in spiritualibus, omnia enim horti significabant spiritualia[1]; nam absque libero arbitrio in illis, homo nequaquam potest progredi in lucem, hoc est, in vera et bona Ecclesiae, et sibi comparare vitam; si enim hoc non intendit et satagit, comparat sibi mortem. Quod "hortus" significet Ecclesiam quoad vera et bona ejus, est ex correspondentia arboris cum homine; arbor enim similiter ac homo concipitur ex semine, similiter excluditur ex utero terrae sicut homo ex utero matris, similiter excrescit in altum, et se propagat in ramos sicut in membra, similiter se investit foliis et exornat floribus sicut homo veris naturalibus et spiritualibus, et quoque similiter producit fructus sicut homo bona usus. Inde est quod homo toties in Verbo assimiletur "arbori," et inde Ecclesia "horto," ut in sequentibus his locis:
Ponet Jehovah "desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae" (Esai. li. 3);
de Zione, per quam significatur Ecclesia, in qua Deus secundum Verbum colitur. Eris "sicut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum, cujus non mentientur aquae" (Esai. lviii. 11; Jerem. xxxi. 12);
ibi etiam de Ecclesia. "Tu plenus sapientia, et perfectus pulchritudine; in Eden, horto Dei, fuisti omnis lapis pretiosus tegumentum tuum" (Ezech. xxviii. 12, 13);
de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni. "Quam bona....habitacula tua, Israel; sicut valles plantantur, et sicut horti juxta fluvium" (Num. xxiv. 5, 6);
per "Israelem" significatur Ecclesia spiritualis, per "Jacobum" autem Ecclesia naturalis in qua spiritualis. "Omnis arbor in horto Dei non par fuit illi in pulchritudine [ejus; pulchram feci eam per multitudinem ramorum ejus], ut[1] aemulatae sint[2] illi omnes arbores Edenis in horto Dei" (Ezech. xxxi. 8[, 9]);
de Aegypto et Aschure, per quas significatur Ecclesia quoad cognitiones et quoad perceptiones, ubi in bono sensu. "Ei qui vicerit dabo ut comedat de arbore vitae, quae in medio paradisi Dei" (Apoc. ii. 7). Ex correspondentia horti cum Ecclesia, provenit quod in caelis ubivis appareant horti ferentes folia, flores et fructus, secundum status Ecclesiae apud angelos; ac relatum mihi est quod in quibusdam hortis ibi conspiciantur arbores vitae in meditulliis, et arbores scientiae boni et mali in terminis, in signum quod in libero arbitrio in spiritualibus sint. Ecclesia in Verbo multoties describitur per "hortum," "agrum," et "ovile;" per "hortum" ex arboribus, ut supradictum est; per "agrum" ex proventu ejus, ex quo homo nutritur; per "ovile" ex ovibus, per quas fideles ac utiles intelliguntur.