Coronis (Buss) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. Hujus Ecclesiae status successivos, qui sunt ortus seu mane, progressio in lucem et dies, vastatio seu vespera, ac consummatio seu nox, non licet descriptione persequi quemadmodum prius status Antiquissimae[2] Ecclesiae, quoniam status illius Ecclesiae non similiter possunt colligi ex nostro Verbo; memoratur enim ibi progenies Noachi ex tribus ejus filiis modo in summa, una alterave pagina; at insuper fuit Ecclesia illa per plura regna dispersa, et in singulis fuit illa variata, et inde subivit et percurrit illa dictos status diversimode. Quod primus et secundus status illius in regionibus circum Jordanem et circa Aegyptum fuerit sicut "Hortus Jehovae," constat ex his:

Fuit Planities Jordanis "sicut Hortus Jehovae, sicut Terra Aegypti qua venitur Zoar" (Gen. xiii. 10). Quodque similiter Tyrus ex his:

Tu princeps Tyri, "plenus sapientia, et perfectus pulchritudine; in [Edene,] Horto Dei fuisti, omnis lapis pretiosus tegumentum tuum.....Perfectus tu in viis tuis, a die quo creatus, donec inventa est perversitas in te" (Ezech. xxviii. 12-15). Quod Aschur fuerit sicut "cedrus in Libano," ex his:

Ecce Aschur cedrus in Libano, pulchra ramo,....alta altitudine.....In ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnis bestia agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae.....Omnis arbor in Horto Dei non par fuit illi pulchritudine,.....et aemulatae sunt illi omnes arbores Edenis quae in Horto Dei" (Ezech. xxxi. 3-9). Quod sapientia floruerit in Arabia, constat Ex profectione Reginae Schebae ad Salomonem (1 Reg. x. 1-13[1]); tunc Ex tribus Sapientibus qui venerunt ad Jesum recens natum, praeeunte stella (Matth. ii. 1-12). Tertius et quartus status illius Ecclesiae, qui fuit ejus vastationis et consummationis, describitur in Verbo passim in historicis et passim in propheticis ejus. Consummatio gentium circum Jordanem seu Terram Canaanem, describitur Per destructionem Sodomae, Gomorrhae, Admae et Zeboim (Gen. xiv. et xix.[2]). Consummatio Ecclesiae gentium intra Jordanem, seu in Terra Canaane, Per expulsionem et quarundam internecionem (apud Josuam, et in Libro Judicum). Consummatio Ecclesiae istius in Aegypto, Per submersionem Pharaonis et Aegyptiorum in Mari Suph (Exod. xiv.). Et sic porro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church