Coronis (Buss) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. LEMMA QUARTUM DE ECCLESIA ISRAELITICA ET JUDAICA.

Ut status hujus Ecclesiae perrimemur et distincte exhibeamus, interest ut illos in hoc ordine lustremus:- (1.) Quod primus status hujus Ecclesiae fuerit Apparitio Domini Jehovae, ac Vocatio et Confoederatio, et tunc ejus Ortus et Mane. (ii.) Quod secundus status hujus Ecclesiae fuerit Instructio, ac demum Intromissio in Terram Canaanem, et tunc ejus Progressio in lucem ac Dies. (iii.) Quod tertius status hujus Ecclesiae fuerit Deviatio a vero Cultu repraesentativo in idololatricum, et tunc ejus Vastatio seu Vespera. (iv.) Quod quartus status hujus Ecclesiae fuerit Profanatio Sanctitatum, et tunc ejus Consummatio seu Nox. (v.) Quod ante hunc statum et post illum, facta sit promissio Adventus Domini Jehovih in mundum, [et] de Nova Ecclesia in qua regnatura sunt justitia et judicium. (vi.) Quod quintus status hujus Ecclesiae fuerit Separatio bonorum a malis, et tunc Judicium super eos qui ab illa fuerant; sed hoc in mundo[1] spirituali. (vii.) Aliquid de Caelo et Inferno ex illa gente.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church