54. (iii.) Quod tertius status hujus Ecclesiae fuerit Declinatio a vero Cultu repraesentativo in idololatricum, et tunc ejus Vastatio seu Vespera.-De discrimine cultus repraesentativi et cultus idololatrici, quaedam memorabilia supra allata sunt; ex quibus conspici potest quod dum typi, figurae et signa, quae ut objecta religionis ab hominibus [Ecclesiae] Noachicae et Israeliticae sensibus corporis captabantur, non simul ex superiore seu interiore idea, quae prope accedit ad spiritualem, spectata sunt, cultus vere repraesentativus apud illos facile ceciderit in idololatricum. Sicut pro exemplo: si de tabernaculo non simul cogitavissent sicut de caelo et Ecclesia, ac de habitaculo Dei in illis; de panibus facierum inibi, non simul sicut de pane caelesti nutricio animae; de thure et suffitu super altari aureo ibi, non simul de cultu ex fide et charitate, quod hic sicut gratus odor ascendat ad Jehovam; de luminibus in lucernis candelabri aurei accensi, non simul sicut de illuminatione intellectus in religionis illorum objectis; deque comessatione a sanctificatis, non simul sicut de pane caelesti nutricio animae; de thure et suffitu super altari aureo ibi, non simul de cultu ex fide et charitate, quod hic sicut gratus odor ascendat ad Jehovam; de luminibus in lucernis candelabri aurei accensi, non simul sicut de illuminatione intellectus in religionis illorum objectis; deque comessatione a sanctificatis, non simul ut de appropriatione ciborum caelestium, et quoque de spirituum eorum sancta refocillatione ex peractis sacrificiis; et similiter de reliquis. Exinde patet quod si homo Ecclesiae repraesentativae illa quae cultus illius fuerunt, non simul spiritu rationali illustrato per lucem caelestem a Domino, sed solum spiritu rationali instructo per lumen naturale mundi a se ipso, aspexit, facile potuerit a cultu genuino repraesentativo abripi in cultum idololatricum, et sic vastari; nam vastatio non aliud est quam deviatio, declinatio, et delapsus a cultu repraesentativo in idololatricum; qui duo cultus sunt similes quoad faciem externam, non autem quoad faciem internam. Propter proclivem hunc delapsum, ab uno cultu qui in se fuit caelestis in alterum qui in se erat infernalis, non potuerunt interiora de fide et charitate; quoniam illa aspexissent vix aliter quam sicut aves supra caput, aut sicut quis meteora in aere; et praeterea obvolvissent illa meris fallaciis sensuum tam dense usque ut non quicquam de revelatis spiritualibus exstaret residuum, nisi quantum ex facie apex nasi, aut ex manibus unguis digiti; et quoque deformassent illa ita ut coram angelis non apparerent aliter quam sicut monstrum marinum amictum pallio, quoad caput mitra, et quoad faciem, postquam haec rasa et colorata est, sicut simia cui facies calva est: et quoque coram angelis apparerent sicut sculptile articulis mobilibus instructum et incavatum, intra quod aliquis vir Levita immissus ambularet, ageret, et loqueretur, et tandem clamaret turbae superstitiosae, "Prosternite vos, invocate; ecce me, Deum Larem, Tutelarem vestrum, cui sanctitas et diva potestas." Num ideae cogitationis illorum de spiritualibus Ecclesiae potuissent superiores esse ideis cogitationis Nicodemi, qui fuit doctor, de regeneratione, quod esset totius hominis renascentia in utero matris? Dixit enim, "Quomodo potest homo" denuo generari? "Num potest in uterum matris secundum ingredi?" Cui respondit Dominus, "Tune es magister in Israele, et haec[1] non nosti?....Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo si dixero vobis supracaelestia credetis?" (Joh. iii. 3, 4, 9, 10[,12].) Similiter deliravissent si illis detecta fuissent interiora, quae in sua essentia spiritualia sunt, de fide et charitate, et quoque vita post mortem, deque statu caeli et inferni. Quapropter aperire visum internum mentis seu spiritus eorum quoad regionem superiorem ejus, quam solam lux caelestis illustrat, ante Adventum Domini, qui ut Lux venit in mundum, sicut Ipse dicit (Joh. i. 1-4; cap. viii. 12; cap. xii. 35, 36, 46), tam impossibile fuit sicut est facere equum volare et illum vertere in Pegasum, cervum currere in aere, vitulum super aquis; immo, sicut foret agatem convertere in rubinum, crystallum in adamantem, ac lapidi vulgari indere venam argenti; aut facere ut laurus producat uvas, cedrus olivas, populus et quercus pira et poma; proinde etiam sicut est auscultatori Davo infundere intelligentiam antistitis Oedipi.