Coronis (Buss) n. 58

Previous Number Next Number See English 

58. Status consummationis Ecclesiae Israeliticae describitur tam in Verbi historicis quam in ejus propheticis: in Verbi propheticis per enormia facta regum, primum Israelitarum et postea Judaeorum; per quos et sub quibus terra dicitur profanata: sed recensere illa non interest, quia nota sunt; duntaxat adducentur loca ex propheticis ubi agitur de consummatione et devastatione istius Ecclesiae. In his locis, per "terram," "Zionem," "Hierosolymam," "urbes," "montes," "colles," "valles," "fluvios," similia quae supra (n. 55), significantur. Ex propheticis Verbi sunt haec:

"Vidi terram, et ecce vacuum et inane, et versus caelos, et non lux eorum.....Vidi cum ecce Carmel desertum, et omnes urbes [ejus] desolatae sunt coram Jehovah.....Quia sic dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra; consummationem tamen non faciam; propterea lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper.....Tu ergo vastata, quid facies?" (Jerem. iv. 23-31; cap. v. 10, 18;) "Ascendit leo e vepreto suo, et perditor gentium...exivit e loco suo ad redigendum terram in vastitatem;....in die illo....peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes" (Jerem. iv. 7, 9);

"In die illo erit omnis locus, in quo fuerunt mille vites,....in senticetum et vepretum,....quia senticetum et vepretum tota terra" (Esai. vii. 23, 24):

"Vox clamoris pastorum, et....potentium gregis, quia vastans Jehovah pascuum eorum[1]; unde devastatae sunt caulae pacis. Jehovah deseruit tabernaculum suum, quia redacta est terra eorum in desolationem" (Jerem. xxv. 36-38);

"Sicut Schilo erit domus haec, et [urbs haec]" Hierosolyma "erit devastatio" (Jerem. xxvi. 9; cap. xxvii. 17); Hierosolyma et omnes urbes Jehudae erunt desolatio et devastatio in die hoc;...."propter malitiam operum vestrorum,....facta est terra vestra in desolationem, in stuporem, et maledictionem" (Jerem. xliv. 2, 6, 22);

"Terram dabo devastationem, ideo quod praevaricati sunt praevaricationem" (Ezech. xv. 8);

"Devastabuntur in medio terrarum devastatarum, et urbes ejus in medio urbium desolatarum.....Tunc dabo fluvios aridam,....terram in manum malorum, vastaboque terram et plenitudinem ejus" (Ezech. xxx. 7, 12);

"Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum; solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum; ....et dabo tenebras super terram,....cum adduxero confractionem tui" (Ezech. xxxii. 7-9);

similiter sicut Dominus praedixit de consummatione Ecclesiae Christianae hodiernae (Matth. xxiv. 29). "Dabo montem Seir in vastitatem et devastationem;.... vastitates aeternitatis dabo te" (Ezech. xxxv. 3, 4, 7, 9, 12, 14, 15); "In die illo efferent super vos proverbium,....et dicent, Vastando vastati sumus" (Mich. ii.[1] 4);

"Timor et fovea contigit nobis, devastatio et confractio" (Thren. iii. 47[2]); Mons Zionis "vastatus est" (Thren. v. 18);

"Consummata est iniquitas tua, filia Zionis" (Thren. iv. 22); "Vae genti peccatrici, [populo] gravi iniquitate;....provocarunt Sanctum Israelis.....A vola pedis usque ad caput non est integritas.....Terra vestra solitudo....Relicta est filia Zionis sicut tentorium in vinea,....sicut urbs obsessa" (Esai. i. 4-9, seq.);

"Quid facietis die visitationis et devastationis?....Consummatio est definita, inundata est justitia; nam[3] consummationem et decisionem Adonai Jehovih faciens in tota terra" (Esai. x. 3,[4] seq.,22, 23);

"Consummationem et decisionem audivi a cum Adonai Jehovih Zebaoth super universam terram[5]" (Esai. xxviii. 22); Propheta cecidit super facies et dixit, "Adonai Jehovih, consummationem Tu faciens reliquiis Israelis" (Ezech. xi. 13); "Sanctuarium meum profanatum est, et terra Israelis devastata est" (Ezech. xxv. 3);

Etiam [si] Noach, Daniel et Hiob fuerint "in medio ejus,....illi soli eripientur, terra autem fiet desolatio" (Ezech. xiv. 16). Ultimum consummationis Ecclesiae Israeliticae et Judaicae peractum est quando Dominus noster Salvator, postquam accepit spongiam aceti, super cruce exclamavit, "Consummatum est" (Joh. xix. 29, 30);

nam dicitur apud Davidem, Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potarunt Me aceto;....sit habitatio eorum devastata" (Psalm. lxix. 22, 26 [B. A. 21, 25]). Et alibi:

"Sine causa occultarunt Mihi foveam retis, sine causa foderunt animae meae. Veniat ei devastatio, antequam sciat; ....in devastationem incidat.....Reduc animam meam a devastatoribus eorum, et a juvencis leonum unicam meam," hoc est, Ecclesiam (Psalm. xxxv. 7, 8, 17);

"Dabo[1] Hierosolymam in acervos, habitaculum draconum; urbes Jehudae redigam in vastitatem.....Ecce Ego cibans eos, populum hunc, absinthio; et potabo eos aquis fellis" (Jerem. ix. 9-15 [B.A. 10-16]). Consummatio plenaria post hoc describitur apud Hoscheam ita:

"Dies multos sedebunt filii Israelis; non rex, non princeps, non sacrificium, non statua, non ephodum, et non teraphim" (cap. iii. 4). Talis status illorum est hodie. Plura adducere non vacat. Citabuntur solum loca in quibus vastatio, desolatio, et consummatio hujus Ecclesiae adhuc nominantur:

Ut Esai. ix. 12-20 [B.A. 13-21]; cap. xxii. 4-14: Jerem. vii. 31-34; cap.xxv. 33; cap. xlvii. 4: Ezech. xiii. 14, 15; cap. xiv. 8, 15; cap. xix. 7; cap. xxv. 12, 13; cap. xxvi. 2; cap. xxix.[2] 9, 10, 12; cap. xxxii. 12, 15: Joel i. 15-20; cap. ii. 3; cap. iv. 19 [B.A. iii. 19]: Nahum i. 8, 9: Zeph. i. 15[3]; cap. ii. 9: Thren. i. 16: Psalm. lxxiii. 17-19: Psalm lxxiv. 3. Devastati etiam vocantur "Confossi" (Ezech. xi. 6, 7; cap. xxi. 30, 34; cap. xxvi. 6[, 15]; cap. xxviii. 8, 23; cap. xxxi. 17, 18; cap. xxxii. 20-24, 28-32; cap. xxxv. 8: Zeph. ii. 12: Thren. iv. 9: Psalm. lxix. 27[4] [B.A. 26]; et alibi);

"confossi" dicuntur, quia "gladius," per quem fit, significat falsum destruens verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church