8. Quod in Verbo de Ecclesia praedicantur quatuor status mutationes, quae[3] vocantur "mane," "dies," "vespera, et "nox," est quia Ecclesia consistit ex hominibus, et homo est Ecclesia in particulari, ac coetus ex his hominibus est qui vocatur Ecclesia; in hoc coetu seu Ecclesia sunt illi qui vivunt secundum ordinem supra (n. 7) descriptum arbores vitae, quae etiam sunt arbores usus boni et illi qui non vivunt secundum illum ordinem sunt arbores scientiae boni et mali, quae etiam sunt arbores usus mali. Hi sunt de quibus praedicantur "vespera" et "nox," seu, quod idem, vastatio et consummatio; non autem de illis. Sed haec in evidentiam rationi sistentur in sequentibus; juvat quod in primordio hujus voluminis adscititii tradantur, quoniam cognitiones praecedent, antequam aliquis potest scire quod per "mane" intelligatur Ecclesiae ortus, et quod hunc praecedat redemptio; quod per "diem," novae Ecclesiae progressio in lucem, et ejus intelligentia; quodque per "vesperam," illius Ecclesiae declinatio a bono et vero, quae vocatur vastatio; et quod per "noctem," ejus finis ac interitus, qui[1] vocatur consummatio: et sic porro.