Doc. of Life (Dick) n. 7

Previous Number Next Number See English 

7. Datum est interrogare aliquos presbyteros Angliae, qui solam fidem confessi sunt et praedicaverunt, quod factum est in mundo spirituali, num quando in templis praelegerunt illam orationem, in qua non nominatur fides, crediderint quod ita sit; ut, quod si mala faciunt, et non paenitentiam agant, Diabolus intraturus in illos sicut in Judam, et destructurus illorum et corpus et animam. Dixerunt, quod in illo statu, in quo fuerunt cum praelegerunt orationem, non aliud sciverint et cogitaverint, quam quod illa essent ipsa religio; sed quod cum sermones suos seu praedicationes concinnarent et elimarent, non similiter cogitaverint, quia de fide quod esset unicum medium salutis, et de bono vitae quod esset accessorium morale pro bono publico. Sed usque convicti sunt, quod etiam illis communis perceptio esset, quod qui bene vivit salvetur, et qui male vivit condemnetur, et quod haec perceptio illis sit, quando non in suo proprio sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church