De Domino (Harley) n. 21

Previous Number Next Number See English 

21. Ipsa affectio, quae amoris, est a patre, quae {1}etiam est ipsa vita seu anima hominis; {2}induitio est a matre. Inde patet qualis Dominus quoad animam seu vitam, quod fuerit Divinus Amor, et hic non potest una esse cum {3}induitione a matre, quin id successive ejiceret; nam mater erat nata in peccata sicut omnis homo. Hoc erat infirmum quod assumpsit, ut potuisset admittere in Se tentationes, {4}et omnia in coelis et in infernis disponere in {5}ordinem, quo ejecto univit Humanum Divino, seu Humanum glorificavit-Notum esse potest quod qualis homo est quoad affectionem quae amoris, talis sit.-Quis non alterum aestimat secundum illam? @1 etiam N(c) P 1840 W; et N$ @2 induitio 1840 W; inductio N P; inductio N P; inductio autem N(c)$ @3 induitione 1840; inductione N P; induto W quin N(c) 1840 W; quia N P$ @4 et omnia in coelis: et occurrere in coelis N; et vincere et omnia N(c) P; et vincere inferna et omnia N(c2) W (Fortasse hic deest aliquid)$ @5 ordinem N(c) W 1840; ordine N P quo N(c) W 1840; et quo N P$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church