Doc. of Faith (Dick) n. 18

Previous Number Next Number See English 

18. Sciendum est, quod charitas et fides faciant unum sicut voluntas et intellectus, quoniam charitas est voluntatis et fides est intellectus. Similiter, quod charitas et fides faciant unum sicut affectio et cogitatio, quoniam affectio est voluntatis et cogitatio est intellectus. Similiter, quod charitas et fides faciant unum sicut bonum et verum, quia bonum est affectionis quae voluntatis et verum est cogitationis quae intellectus. Verbo, charitas et fides faciunt unum sicut essentia et forma, quoniam essentia fidei est charitas et forma charitatis est fides: ex quibus patet, quod fides absque charitate sit sicut forma absque essentia, quae non est aliquid; et quod charitas absque fide sit sicut essentia absque forma, quae nec est aliquid.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church