Doc. of Faith (Dick) n. 29

Previous Number Next Number See English 

29. At sciendum est, quod cognitiones genuini veri et boni faciant fidem, et prorsus non cognitiones falsi; fides enim est veritas, ut supra (n. 5-11) dictum est; ac falsitas, quia est opposita veritati, destruit fidem: nec potest charitas existere, ubi merae falsitates sunt, nam (ut supra n. 18 dictum est,) charitas et fides unum faciunt sicut bonum et verum faciunt unum, Ex his quoque sequitur, quod nullae cognitiones genuini veri et boni nullam fidem faciant, quod paucae aliquam fidem, et quod multae fidem illustrem secundum plenitudinem. Qualis est homini fides ex charitate, talis est ei intelligentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church