60. In capite xiii. sequente in Apocalypsi agitur de binis bestiis draconis; de una quae visa est ex mari ascendisse, et de altera quae visa est ex terra ascendisse; de priore agitur a versu 1 ad 10, et de posteriore a versu 11 ad 18; quae quod sint bestiae draconis, patet a versibus 2, 4, 11, ibi. Per primam bestiam significatur fides separata a charitate quoad confirmationes ejus ex naturali homine; et per alteram significatur fides separata a charitate quoad confirmationes ejus ex Verbo, quae etiam sunt falsificationes veri. Sed praetereo illa explicare, quia continent argumentationes eorum, quae prolixius diducendae forent; solum ultimum hoc, "Habens intelligentiam computet numerum bestiae, numerus enim hominis est, et numerus ejus sexcenta sexaginta sex" (vers. 18):
"habens intelligentiam computet numerum bestiae," significat qui in illustratione sunt, inquirant quale confirmationum istius fidei ex Verbo; "numerus enim hominis est," significat quod sit quale propriae intelligentiae; "et numerus ejus sexcenta sexaginta et sex," significat omne verum Verbi falsificatum.