Doc. of Faith (Dick) n. 71

Previous Number Next Number See English 

71. Quod ita sit, non credi potest ab illis in mundo; quoniam qui in falsis sunt, non vident aliter quam quod falsa sint vera, et quod plura scire quam quae fidei eorum sunt, tanti non sit; et fides illorum est separata ab intellectu, est enim fides caeca, et ideo non inquirunt; et hoc non aliter inquiri potest quam ex Verbo media illustratione intellectus; quare vera, quae ibi sunt, vertunt in falsa, cogitando fidem ubi vident amorem, paenitentiam, remissionem peccatorum, et plura quae facti erunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church