Coronis (Whitehead) n. 15

Previous Number Next Number See English 

15. Quod Dominus Jehovih, cum condit caelum novum et Ecclesiam novam, indat ordinem ut stent sub suo auspicio et sua obedientia in aeternum, est quia caelum angelicum et Ecclesia in terris faciunt simul unum corpus, cujus Anima et Vita est Dominus Jehovih, qui est Dominus noster Salvator. Universum caelum angelicum una cum Ecclesia etiam coram Domino apparet sicut unus homo; et homo stat sub auspicio et obedientia suae animae; ita totum caelum una cum Ecclesia sub auspicio et obedientia Domini, est enim Dominus in illis et illi in Domino (Joh. xiv. 20; cap. xv. 4, 5; cap. xvii. 23, 26), ita omnis[1] in omnibus ibi. Ordo autem quem Dominus inducit inferno, est ut cuncti ibi e diametro oppositi sint cunctis in caelo: unde patet quod quia Dominus regit caelum etiam regat infernum, et quod hoc per illud.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church