Coronis (Whitehead) n. 20

Previous Number Next Number See English 

20. Quod Dominus per novum caelum derivet et producat novam Ecclesiam in terris per revelationem veritatum ex suo ore aut ex suo Verbo, et inspirationem, in transactione de quatuor Ecclesiis in suo ordine, cumprimis de Ecclesia Israelitica et de hodierna Christiana, demonstrabitur. Sciendum est quod quando infernum succrevit, et transgressum est interstitium magnum seu hiatum firmatum[4] inter se et caelum (Luc. xvi. 26), et extulit tergum suum usque in confinia caelorum ubi sunt angeli, quod factum est intervallis vastationis et consummationis Ecclesiae, non potuerit aliqua doctrina Ecclesiae a Domino per caelum ad homines telluris deferri. Causa est quia homo tunc in medio satanarum est, et satanae cum suis falsis circumvelant caput ejus, ac inspirant jucunda mali, et inde amoena falsi, per quae obtenebratur omnis lux e caelo, ac intercipitur omne volupe et amoenum veri; quamdiu hic status perstat, non potest aliqua doctrina veri et boni e caelo infundi homini, quia falsificatur. At postquam hoc velamen complicatum ex falsis, seu operimentum capitis a satanis, a Domino sublatum est, quod factum est per Ultimum Judicium (de quo supra in articulo iv.), tunc fertur homo spiritu plus libero et spontaneo ad discutiendum falsa et ad recipiendum vera. Apud illos qui se accommodant, et se a Domino patiuntur duci, postea derivatur et introducitur doctrina novi caeli, quae est doctrina veri et boni, sicut ros diluculi e caelo in terram cadens, qui graminum folliculos aperit, ac succum vegetabilem eorum edulcorat; et est sicut man quod in matutinis decidit, et erat visu "Sicut semen coriandri album, et gustu sicut placenta melle subacta" (Exod. xvi. 31);

et est sicut pluvia tempestiva quae novalia agri refocillat et germinare facit; estque sicut fragrantia exhalans ex agris, hortis, et campis floriferis, quam pectus attrahit spiritu prompto et laeto. At usque Dominus neminem cogit ac invitum adigit, sicut quis jumentum flagris; sed volentem attrahit, et postea ducit, jugiter in omni apparentia sicut volens homo bonum ageret et verum[1] crederet a se, cum tamen ex Domino, qui omne genuinum bonum vitae et omne genuinum verum fidei in illo operatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church