Coronis (Whitehead) n. 23

Previous Number Next Number See English 

23. LEMMA SECUNDUM DE ECCLESIA ADAMICA, SEU ANTIQUISSIMA HUJUS TELLURIS.

Mundus hactenus credidit quod per "creationem caeli et terrae" in primo capite Geneseos intelligatur creatio universi, secundum literam; et quod per "Adamum," primus homo hujus telluris. Mundus nec potuit aliter credere, quoniam spiritualis et internus sensus Verbi huc usque non detectus fuit; ita nec quod per "creare caelum et terram" intelligatur ex functis vita in mundo colligere et condere caelum angelicum, et per hoc derivare et producere Ecclesiam in terris (ut supra, n. 18-20); et quod per nomina personarum, gentium, regionum et urbium, intelligantur talia quae caeli et simul Ecclesiae sunt; ita consimiliter per "Adamum." Quod per "Adamum," et per omnia quae de illo et ejus posteritate in primis capitibus Geneseos praedicantur, describantur status successivi Ecclesiae Antiquissimae, qui sunt ejus ortus seu mane, ejus progressio in lucem seu dies, ejus declinatio seu vespera, ejus finis seu nox, et post hanc ultimum judicium super illos, et post hoc ex[1] fidelibus novum caelum angelicum, et ex infidelibus novum infernum, secundum seriem progressionum in praecedente lemmate explanatam, ad unguem explicata, evoluta et demonstrata sunt in Arcanis Caelestibus super Genesin et Exodum, per octennium elucubratis, ac Londini editis; quae quia exstant in mundo, non plure opus est quam ut exinde recapitulentur universalia quae in hoc volumine de Antiquissima hac Ecclesia proferentur. In limine autem adducentur aliqua loca e Verbo, per quae evincetur quod per "creare" ibi significetur e novo producere, et formare, ac proprie regenerare; quae causa est quod[2] regeneratio vocetur nova creatio, per quam universum caelum ex angelis et universa Ecclesia ex hominibus existit, consistit et subsistit. Quod "creare" id significet, ex his in Verbo evidenter patet:

"Cor mundum crea in me, Deus; et spiritum firmum innova in medio mei" (Psalm. li. 12 [B.A. 10]);

"Aperis manum, saturantur bono;....emittis Spiritum, creantur" (Psalm. civ. 28, 30). "Populus qui creabitur, laudabit Jah" (Psalm. cii. 19 [B.A. 18]);

"Sic dixit Jehovah, Creator tuus, Jacob; Formator tuus, Israel:....Omnem vocatum a nomine meo, in gloriam meam creavi eum" (Esai. xliii. 1, 7);

"Ut videant, cognoscant, attendant et intelligant, quod manus Jehovae fecerit hoc, et Sanctus Israelis creaverit hoc" (Esai. xli. 20[1]);

"In die quo creatus es, praeparata sunt; perfectus tu in viis tuis a[2] die quo creatus es, donec inventa est perversitas in te" (Ezech. xxviii. 13, 15);

haec de rege Tyri. "Jehovah, creans caelos,....extendens terram,....dans animam populo super illa" (Esai. xlii. 5; cap. xlv. 12, 18);

"Ecce Ego creans caelum novum et terram novam;....laetamini ....in aeternum, quae Ego creans; ecce Ego creaturus sum Hierosolymam exultationem" (Esai. lxv. 17, 18);

"Quemadmodum caeli novi et terra nova, quae Ego facturus sum, stabunt coram Me" (Esai. lxvi. 22);

"Vidi caelum novum et terram novam; prius caelum et prior terra transiit" (Apoc. xxi. 1);

"Novos caelos et novam terram secundum promissionem exspectamus, in quibus justitia habitabit" (2 Petr. iii. 13). Ex his nunc patefactum quid per haec in primo [et secundo] Geneseos versibus[3] spiritualiter intelligitur, "In principio creavit Deus caelum et terram; et terra erat vasta et inanis;" quod terra dicatur "vasta et inanis" significat quod [nec] aliquod bonum vitae nec verum doctrinae[4] apud habitatores ejus fuerit amplius. Quod "vastitas et inanitas" significet privationem duorum illorum essentialium Ecclesiae, ex mille locis e Verbo confirmabitur in lemmate iv. hujus voluminis, de Ecclesia Israelitica; in praesenti pro aliqua illustratione inserviant haec apud Jeremiam:

"Vidi terram, cum ecce vacuum et inane; et versus caelos, cum non lux eorum. ....Sic dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra. Propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper" (cap. iv. 23, 27, 28).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church