33. Quod per illa quae de Adamo memorantur non intelligantur aliqui status hominis protoplasti, sed status Ecclesiae, quis qui non errat spiritu non potest videre? Ut quod [Deus] in horto medio posuerit duas arbores, unam ex cujus esu homini esset vita aeterna, alteram ex qua ei mors aeterna; et quod hanc fecerit "bonam ad cibum, appetibilem oculis, ac desiderabilem ad dandum intellectum" (cap. iii. 6), ita sicut ad fascinandum animas illorum; tum quod admiserit serpentem, ac permiserit ei loqui verba doli ad mulierem in praesentia mariti qui fuit imago et similitudo Dei, ac passus sit illos per blanda et vafra illaqueari; ut et cur non providit, quia praevidit, ne illi, et ex illis totum genus humanum, prolaberentur[1] in damnationem maledictionis ejus; nam legitur in Libris Orthodoxiae Christianorum, Quod ex Peccato hoc originali, "loco imaginis [Dei] amissae in homine sit intima, pessima, profundissima, imperscrutabilis, ineffabilis corruptio totius naturae, et omnium virium;" quodque sit radix omnium actualium malorum (Formula Concordiae, pag. [640,(b)] 640);
et quod Deus Pater universalem illam damnationem a facie sua averterit, Filium suum in mundum miserit, qui illam in Se susciperet, et sic placaret: praeter plura, quae ad cujusvis visum non consentanea Deo sunt. Quis non, ex illis in historico sensu intellectis, potest rationaliter concludere, ut comparationes utar, quod[1] illa forent, sicut qui clienti suo donat campum florentissimum, et in illo effodit puteum quem tegit tabulis quae ad tactum manus aut pedis se introrsum volvunt, et in medio super stapede[2] ponit meretricem indutam purpura et coccino, habentem in manu aureum poculum (sicut illam in Apocalypsi, xvii. 4), quae blandiloquiis allicit virum ad se, et sic efficit ut cadat in puteum et submergatur? Quin illa forent sicut quis amico suo dono dat agrum luxuriantem messe, et in medio ejus abscondit pedicas, ac emittit sirenem, quae pellacia cantus et vocis dulcis allectet in locum illum, ac faciat ut irretiatur laqueo ex quo pedem suam extricare nequit? Immo, ut adhuc comparatione utar, foret sicut quis hospitem nobilem introduceret in domum suam, ubi duo cenacula, et in singulis mensae; ad quarum unam sedent angeli; ad alteram cacodaemones, super qua sunt scyphi pleni vino dulci sed toxicato, ac patinae super quibus fercula in quibus sunt aconita; ac permittit ut daemones ibi repraesentent orgia Bacchi et hariolationes comoedorum, ac[3] invitent ad carchesia et epularia illa. Sed, mi amice, haec quae memorantur de Adamo, de Horto Dei, et de binis Arboribus in illo, prorsus sub alia facie apparent, quando spiritualiter comprehenduntur, hoc est, per sensum spiritualem exfasciantur: tunc conspicitur quod per "Adamum," ut typum, intelligatur Ecclesia Antiquissima; ac per vitae ejus versiones, status successivi illius Ecclesiae describuntur. Ecclesia enim in principio est sicut homo e nova creatus, cui est mens naturalis et spiritualis; et in progressu fit a spirituali naturalis et tandem sensualis, qui nihil credit nisi quae sensus corporis dictant: et hic homo apparet in caelo sicut sedens super bestia quae retro flectit caput, et hominem sibi insidentem dentibus stringit, lacerat ac dilaniat; at vere spiritualis homo apparet in caelo etiam sicut sedens super bestia, sed domata, quam mollibus habenis et quoque nutibus regit.