Coronis (Whitehead) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. Quoniam Ecclesiae in Christiano orbe, tam Romano Catholicae quam separatae ab illis, quae a suis antesignanis, Luthero, Melancthone et Calvino nominantur, omne peccatum traducunt ex Adamo et ejus praevaricatione, licet hic subjungere aliquid de originibus ex quibus hereditantur peccata; sunt enim horum origines totidem quot sunt genitores et genetrices in mundo. Quod ex his deriventur inclinationes, habilitates, immo pronitates ad mala, patet in luce ex testimoniis experientiae, et quoque ex assensu rationum. Quis non, ex suffragiis per experientias collectis, scit quod communis similitudo animorum et inde morum et facierum a parentibus sit in liberis et liberorum liberis, usque ad quandam posteritatem? Quis non inde potest deducere quod peccata originalia sint ex illis? Notio cuivis adnata dum spectat ad facies et ad mores fratrum et affinium in familiis, hoc facit cognoscere et agnoscere. Quae itaque ratio est deducere originem omnium malorum ex Adamo et ejus semine? Estne par ratio a parentibus? Estne horum semen quod similiter propagat? Ex solo Adami semine deducere illecebras ex quibus et secundum quas sunt formae spirituales mentium omnium hominum in universo, foret simile sicut ex uno ovo derivare aves omnis alae, tum ex uno semine bestias omnis naturae, ut et ex una radice arbores omnis fructus. Estne infinita hominum varietas ?-unus sicut ovis, et alter sicut lupus; unus sicut haedus, alter sicut panthera; unus mansuetus mannus ante currum, alter sicut indomitus onager ante illum; unus sicut ludens vitulus, alter sicut vorans tiger; et sic porro. Unde hoc cuivis nisi ex suo patre et sua matre? Quare ergo ex Adamo? per quem tamen in typo repraesentativo describitur Ecclesia hujus telluris prima, ut hactenus ostensum est. Hocne foret sicut ex una stirpe in profundo terrae latente educere cujusvis aspectus ac usus arbustum, et ex uno olere cujusvis emolumenti virgultum? Foretne illud etiam sicut ex nimbo aetatum et annalium educere lucem, et filum ex inextricabili scirpo evolvere? Cur non potius ex Noacho? qui "Ambulavit cum Deo (Gen. vi. 9);

et cui "Benedixit Deus" (Gen. ix. 1);

et a quo solo cum tribus liberis superstite, "Dispersa est tota terra" (Gen. ix. 19). Sicine hereditaria generationum ex Adamo sicut diluvio submersa exstirparentur? Sed, mi amice, aperiam veram scaturiginem peccatorum:-Omne malum concipitur a Diabolo ut patre, et nascitur ex fide atheistica ut matre; et vicissim, omne bonum concipitur ex Domino ut patre, et nascitur ex fide salutifera in Ipsum ut matre. Generationes omnium bonorum in infinitis suis variationibus apud homines non sunt nisi quam ex conjugio Domini et Ecclesiae; et e contra, generationes omnium malorum in suis variationibus apud illos non sunt nisi quam ex connubio Diaboli cum profana congregatione. Quis non novit, aut nosse potest, quod homo a Domino regenerandus sit, hoc est, e novo creandus, et quod quantum hoc fit tantum in bonis sit? Inde consequitur hoc, quod homo, quantum non vult e novo generari seu e novo creari, tantum trahat et retineat mala parentibus suis insita. Hoc est quod reconditum latet in Primo Praecepto Decalogi:

"Ego....Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum super filios, super tertiam et super quartam generationem odio habentium Me; faciens autem misericordiam in millenos amantes Me, et facientes praecepta Mea" (Exod. xx. 5, 6; Deutr. v. 9,10).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church