Coronis (Whitehead) n. 47

Previous Number Next Number See English 

47. (i) Quod primus status hujus Ecclesiae fuerit Apparitio Domini Jehovih, ac Vocatio et Confoederatio, et tunc ejus Ortus seu Mane.-Quod in principio cujusvis Ecclesiae ex quatuor hujus telluris Dominus Jehovih apparuerit, ex Verbo docemur. Causa est quia Deus est Omne in omnibus Ecclesiae et ejus religionis; et agnitio Dei ibi est sicut anima in corpore, quae tam interiora quam exteriora ejus vivificat; et est sicut prolificum in semine, quod intime in omni succo per radicem e terra exanclato sequitur a primo germine usque ad fructum et in hunc, ac disponit vegetationem ut procedat in suo ordine. Quare homo Ecclesiae absque agnitione Dei est in conspectu angelorum brutus sicut fera silvae, aut sicut avis noctis, aut sicut belua maris; immo homo absque agnitione Dei est sicut arbor cujus rami sunt abscissi, et caudex dissectus, et omnia simul congesta in struem reservatam igni; nam dicit Dominus, "Sine Me non potestis facere quicquam; nisi quis manserit in Me, ejectus est foras sicut palmes et arefactus, et colligunt illum, et in ignem conjiciunt illum, et comburitur" (Joh. xv. 5, 6). Homo absque agnitione Dei intus quoad rationalia sua, est sicut rudera urbis incensae; et quoque est sicut cibus a quo dum nutricium ejus elixatum est, fatiscit in sterquilinium. Et sic porro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church