51. (ii.) Quod secundus status hujus Ecclesiae fuerit Instructio, et demum Intromissio in Terram Canaanem, et tunc ejus Progressio in lucem et Dies.-Supra indicatum est quod tam Ecclesia Antiqua seu Noachica quam haec Israelitica quoad omnem cultum suum fuerit repraesentativa. Causa hujus providentiae Divinae fuit, quod Jehovah nondum induerit Humanum Naturale, quod per Incarnationem in utero Mariae, ita secundum ordinem a creatione constabilitum, suscepit; et non prius potuit conjungi homini quoad interiora spiritus ejus, et sic ibi ad perceptionem manifestare Divina Sua, quae sunt caelestia et spiritualia, et sic alta supra acumen sensuum corporis. Hoc tum impossibile fuit sicut est dare avi volatum in aethere, ac pisci gressum in aere. Nam si Jehovah apud hominem nisi quam per Humanum suum intraret, foret sicut termitem arboris mittere in medium focum speculi caustici, aut argentum vivum in tigillum candens in camino, quae subito dissiparentur. Est enim Jehovah sicut ignis ardens ex zelo Divini Amoris sui; in quo si absque Humano intraret hominem, dissiparet illum, sicut modo dictum est; quare dixit ad Mosen, cum voluit oculis suis videre gloriam Ipsius, quod non posset ullus homo videre Ipsum et vivere. Aliter vero postquam Humanum Naturale assumpsit, et hoc glorificatum univit Divino suo, et sic in Se conjunxit Divinum Caeleste, Divinum Spirituale et Divinum Naturale in unum. Tunc potuit per hoc Se Conjungere homini in naturali, immo in sensuali ejus, et simul spiritui seu menti ejus in ejus rationali, ac ita ejus naturale lumen illustrare luce caelesti. Quod post Adventum Jehovae in mundum talis conjunctio facta sit, patet in evidentia ex Ipsius Domini verbis:
"In die illo cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis" (Joh. xiv. 20). Nunc antequam Incarnatio Jehovae facta est, non potuit conjunctio fieri quam per angelum, ita per humanum repraesentativum; propterea etiam omnia Ecclesiae eorum facta sunt repraesentativa; proinde quod per typos afficientes sensus corporis eorum, et simul correspondentes spiritualibus, Jehovam colerent. Inde erat quod homines Ecclesiae Antiquae, et adhuc plus homines Ecclesiae Israeliticae, externi et naturales homines fuerint, nec fieri potuerint interni et spirituales, sicut fieri possunt homines post Adventum Domini. At usque illi qui agnoverunt Jehovam, et simul cum Ipso Adonajum, hoc est, Dominum venturum, qui in Verbo nominatur "Dominus Jehovih," "Deus Israelis" et "Sanctus ejus," "Messias" seu "Unctus Jehovae," "Rex," "Petra," et alicubi "Filius," et coluerunt Illos simul, receperunt sanctum in spiritibus illorum, et inde in typicis religionis eorum. Reliqui autem non receperunt; unde horum religio non fuit religio sed superstitio, et horum cultus non repraesentativus sed idololatricus; et hic tametsi similis fuit in externa forma, usque dissimilis fuit in interna. Sed ut hoc faeneretur aliquam lucem, illustrabitur per comparationes. Cultus idololatricus est sicut qui veneratur regem, principem, magnatem, aut aliquem excelsae dignitatis virum, solum ex pompa aulicorum ejus, ex magnificentia curruum, et equitum aut cursorum ante illum, exque splendente et purpureo amictu; ast cultus repraesentativus genuinus est sicut qui aspectat regem, principem, magnatem, aut aliquem excelsae dignitatis virum, ex religione ejus et sapientia ejus, atque ex justitia et judicio ejus, et ex his memorata insignia honoris ejus. Porro cultus idololatricus est sicut qui spectat primatem Ecclesiae solum ex cidari ejus et clenodiis in illa, aut alium praesulem aut antistitem ex infula ac mitra eorum; ac cultus repraesentativus genuinus est sicut qui spectat illos ex zelo amoris pro animabus hominum Ecclesiae, et pro salute aeterna illarum, et ex his insignia capitis eorum. Adhuc, cultus idololatricus est sicut ager plenus calamis absque aristis, aut cum aristis absque frumento in illis, aut etiam cum his absque nucleo in frumento, et sic porro; cultus autem repraesentativus genuinus est sicut ager plenus messe, cujus frumenta tument nucleis, ex quibus simila et panis in copia. Cultus idololatricus est etiam sicut ovum in quo non est spermaticum: at cultus repraesentativus genuinus est sicut ovum in quo prolificum, ex quo pullus. Ut adhuc instem comparando[1] binos illos cultus: cultus idololatricus est sicut qui per rheubismum perdidit sensum odoris et sensum saporis; hic dum admovet aliquam uvam naribus, aut instillat vinum linguae, nihil praeter tactum eorum sentit; at cultus repraesentativus genuinus est sicut qui insimul uvae odorem et vini saporem persentit, et sic fruitur usu utriusque in suavitate.