Coronis (Whitehead) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. His duobus statibus hujus Ecclesiae applicari possunt haec in Verbo:

Jehovah "vivificabit nos post biduum, in die tertio eriget nos ut vivamus coram Ipso." Jehovah, "sicut Aurora paratus exitus Ejus, et veniet sicut pluvia nobis, sicut pluvia serotina irrigat[2] terram" (Hosch. vi. 2, 3);

"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis..... Ille sicut lux mane,....mane sine nubibus " (2 Sam. xxiii. 3, 4). Et apud Mosen:

"Defluet sicut pluvia doctrina mea; stellabit sicut ros verbum meum; sicut stillae super gramen, et sicut guttae super herbam. Nomen Jehovae praedicabo; date magnitudinem Deo nostro. Petra, cujus perfectum opus, omnes viae Ejus judicium; Deus fidelitatis, non perversitas, justus et rectus Ille" (Deutr. xxxii. 2-4). Ex his etiam confirmatur quod bini illi status hujus Ecclesiae fuerint a Domino nostro, qui est "Deus Israelis" et "Petra;" quod sit "Petra" liquet ex his apud Paulum, "Petra erat Christus" (1 Cor. x. 4).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church