Coronis (Whitehead) n. 55

Previous Number Next Number See English 

55. Quid autem vastatio, et unde illa apud populum Ecclesiae Israeliticae, extrahi potest e locis ubi nominatur apud Prophetas, quae ideo in copia inde adducentur. Praememorandum est quod in sequentibus et subsequentibus, quae sunt ex Verbo, per "Terram" ibi significetur Ecclesia, quia intelligitur Terra Canaan, in qua Ecclesia fuit; per "Zionem," Ecclesia quoad Verbum; per "Hierosolymam," Ecclesia quoad doctrinam e Verbo; per urbes ibi, doctrinalia; per montes, colles, valles, fluvios, formalia Ecclesiae; et per tractus terrae ibi, communia Ecclesiae, et haec secundum repraesentationem Tribus a qua possidebantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church