Coronis (Whitehead) n. 7

Previous Number Next Number See English 

7. Ordo in quem omnis homo a Deo creatus est, est ut post infantiam fiat homo; nam dum nascitur, est modo externa imago seu forma hominis, et tunc minus homo quam bestia recens nata est bestia: at quantum intus in hac forma quoad suam mentem seu suum spiritum perficitur sapientia et amore, tantum fit homo. Homo est sicut arbor, quae primum ex semine excrescit in surculum, et dum enititur in altum emittit ramos et ex his frondes, ac investit se jugiter foliis; et dum maturescit, quod fit in media ejus aetate, excludit flores, et producit fructus, et in unoquovis ponit semina, quae in terram ut in uterum immissa excrescunt in similes arbores et sic in hortum. Et, si credere vultis, idem ille hortus post mortem apud hominem permanet, habitat in illo, ac deliciatur quotidie ex aspectu ejus et ex usu fructuum ejus; ille homo est qui describitur apud Davidem his verbis:

"Erit sicut arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum suum dabit in tempore suo, foliumque ejus non decidet" (Psalm. i. 3; et quoque Apoc. xxii. 1, 2). Aliter vero homo natus in Ecclesia, qui, dum transivit mane suum et progressus est in primam lucem diei per quam rationalis factus est, tunc[1] subsistit, et non fructum facit; ille est aut potest esse sicut arbor luxurians foliis, sed non ferens fructus, quae ab horto exstirpatur, et ejus rami amputantur, et truncus securi aut serra discinditur, et tunc tota partitim conjicitur in ignem. Hujus rationalis lux fit sicut lux dierum brumae, in qua[2] folia arborum primum flavescunt, ac postea decidunt, et demum putrescunt. Hujus rationale etiam comparari potest cum arbore cujus folia primo vere consumuntur a vermibus; et quoque cum messe quae suffocatur a spinis; tum etiam cum herba quae devastatur a locustis. Causa est quia rationale ejus est mere naturale, quod ideas suas unice per sensus e mundo trahit, et non per affectiones et inde pereptiones e caelo; et quia sic in rationali ejus non intus est aliquod spirituale, si tunc loquitur de aliquo spirituali Ecclesiae, auditur vox ejus ab angelis non aliter quam vox psittaci et anseris; est enim vox ejus mere animalis quia mere naturalis, et non humana quia non intus spiritualis profluit enim a sola respiratione corporis, et non ex ulla respiratione spiritus. Talis est homo qui a naturali non fit spiritualis; et nemo fit spiritualis nisi, postquam rationalis factus est, faciat fructus, hoc est imbuat charitatem per vitam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church