9. Finis Ecclesiae, seu consummatio saeculi, est quando non aliquod genuinum verum et inde non aliquod genuinum bonum, aut dum non aliquod bonum et inde non verum, superest; sed loco illorum falsum et inde malum, aut malum et inde falsum, regnat; et tunc est "plenitudo [temporis]" in Ecclesia, [in qua sunt] sicut ambulantes in nocte, qui quia non vident quicquam quod in luce solis apparet, ambigunt de omnibus quae Ecclesiae sunt, et in communi de Deo, de Caelo et Inferno, deque Vita post mortem; et illi qui se confirmant in negatione illorum, et illi qui haerent ancipites in dubitatione et affirmatione, fiunt lucifugi; et si flamines sunt, comparant de illis sibi lucem fatuam, qualis est noctuis, felibus et muribus in diurnae lucis tenebris; haec lux apud illos, sicut apud has feras, per activitates concupiscentiarum excitatur.