6. Ex his patet quod fides et veritas unum sint. Quare etiam antiqui, qui ex affectione in cogitatione de veris prae nostratibus fuerunt, loco fidei dixerunt veritatem. Inde quoque est, quod in Hebraea lingua veritas et fides una vox sint, quae vocatur Amuna seu Amen.