69. (X.) QUOD FIDES SEPARATA A CHARITATE ECCLESIA ET OMNIA EJUS DESTRUAT. Fides separata a charitate nulla est fides, quoniam charitas est vita fidei, est anima ejus, et est essentia ejus; et ubi nulla fides est quia nulla charitas, ibi nulla ecclesia est. Quare dicit Dominus, "Filius hominis cum venerit, num inveniet fidem super terra?" (Luc. xviii. 8.)