De Domino (Whitehead) n. 1

Next Number See English 

1. DE DOMINO

PRAEFATIO

Quod revelatum sit a Domino de coelo et inferno, de ultimo judicio quod peractum, de spirituali sensu Verbi, ita revelata est via ad salutem, et de statu hominis post mortem, et hoc plene et manifeste, ut quisque qui intelligit linguam Latinam scire possit, et hoc nunc ante {1}annuum tempus, et communicatum; sed usque Ecclesia non id curat; miratur quam maxime in coelo quod Ecclesia in tali statu sit ut illa quae sunt ipsa essentialia ejus {2}ne quidem spectentur, sed relinquantur sicut res non alicujus momenti, {3}indicium quod coelestia nihil occupent mentes eorum, nec videantur quando revelata. @1 annuum: annum N P W$ @2 ne quidem spectentur W 1840; et (deletum) ne quidem spectentur N; et ne quidem spectentur P$ @3 Indicium W 1840; judicium N P$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church