De Domino (Whitehead) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. Creditur in orbe Christiano quod angeli assumpserint corpora humana, et {1}sic apparuerint, sed non assumpserunt, verum aperti sunt oculi spiritus hominis, et sic visi sunt. Sic angeli apparuerunt Abrahamo, et reliquis; sic apparuerunt equi et currus ignei circa Elisseum, ubi dicitur, Aperi oculos. Quod ita apparuerit Dominus, notum est; sed cum differentia quod Dominus quoad corpus quod in mundo habuit; angeli autem quoad corpora quae sunt spiritibus, quae in forma humana sunt, sed non sicut Dominus. @1 sic apparuerunt: hominibus add. N(c)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church