De Domino (Whitehead) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. Quod cognoscere et agnoscere suum Deum sit primum et primarium Ecclesiae, quia {1}absque eo nulla salus, ut constare potest ex Judaeis, quod quando non coluerunt Jehovah, tametsi in ritibus caeteris {2}permanebant, devoti sint; loca ex Verbo; tum quod Dominus toties dixit, `Quia {3}credis', ideo illis factum; hoc enim primum tunc erat credere in Dominum, et quod Ipsi fuerit {4}omnis potestas; et ob eorum fidem priorem dixit Patrem coram illis, sed intellexit Semet, ut constat {5}a locis; adducantur loca.- Quod cognitio et agnitio illa conjungat, et absque illa, nulla conjunctio ita nec salvatio. @1 absque eo N(c) W 1840; ab eo N P quod om omn$ @2 permanebant W; permaneant N P 1840$ @3 credis N P; credunt N(c) W$ @4 omnis potestas: omni potestas N P; omnipotestas W 1840$ @5 a locis: pluribus add N(c)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church