White Horse (Whitehead) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. Quod Currus et Equi talia significaverint, notissimum fuit in Ecclesiis antiquis, quoniam Ecclesiae illae fuerunt Ecclesiae repraesentativae, et apud eos, qui in illis, Scientia Correspondentiarum et Repraesentationum fuit primaria scientia: ex illis Ecclesiis significatio Equi, quod sit Intellectus, derivata est ad sapientes circumcirca, etiam in Graeciam: inde habuerunt, cum describerent Solem, ubi posuerunt Sapientiae et Intelligentiae suae deum, quod ei tribuerint Currum et quatuor Equos igneos. Et cum describerent deum Maris, quia per Mare significatae sunt scientiae quae sunt ex intellectu, quod etiam illi dederint Equos. Et cum describerent ortum Scientiarum ex Intellectu, quod finxerint Equum alatum, qui ungula rupit fontem, ad quem novem Virgines quae Scientiae; ex antiquis enim Ecclesiis notum illis fuit, quod per Equum significatus sit intellectus, per Alas spirituale verum, per Ungulam scientificum ex intellectu, et per Fontem Doctrina ex qua Scientiae. Per Equum Trojanum nec aliud significatum est quam Artificiale ex intellectu eorum destruendi muros. Hodie quidem cum describitur intellectus ex recepto ab Antiquis illis more, describi solet per Equum volantem seu Pegasum, Doctrina per fontem, et Scientiae per virgines, sed vix aliquis novit, quod Equus in sensu mystico significet intellectum; minus quod significativa illa ab Ecclesiis antiquis repraesentativis ad Gentiles derivata fuerint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church