2. Quoniam amor vere conjugialis in sua origine est ipsum delitium purum mentis, et ille amor est fundamentalis omnium amorum, et ex amore est omnis pulchritudo angelis in coelo; nam amor seu amoris affectio format unumquemvis, quare omnis angelus quoad faciem est imago sui amoris seu affectionis; inde est quod omnis pulchritudo angelis in coelo sit ex amore eorum conjugiali, est enim inde intimum vitae quod translucet; visus est mihi angelus qui in puro amore conjugiali fuit, erat ex tertio coelo, erat ei talis pulchritudo, ut adstantes in admirationem rapti sint, dicentes quod esset ipsa pulchritudo in sua essentia.