Conv. Calvin (Duckworth) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. (1) Quaesivi Calvinum num ex illis verbis confessus sit, seu cogitaverit tres Deos, tametsi ore dixerit et dicat unum Deum; respondit quod cogitaverit tres Deos unanimos. (2) Quaesivi quomodo potest conciliare et facere ut cogitatio et sermo unum sint, cum licet confiteri quod unaquaevis persona sit Deus per se; respondit quod non possit. (3) Quaesivi quomodo possunt tres unum esse, num per unanimum consensum, vel num aliter; respondit, Per influxum. (4) Quaesivi quomodo potest una persona continue cogitare idem cum altera, numne una aliquid cogitet per se; respondit quod de hoc non prius cogitaverit, et quod nunc cum de eo cogitat, percipiat quod unaquaevis persona etiam cogitet aliquid per se. (5) Quaesivi quomodo tunc sunt una et individua essentia, fitne sic dividua; respondit quod quandoque sic dividua, sed quod se accommodent tandem. (6) Num dividua est, cum Filius ut Mediator et Intercessor loquitur ad Patrem; respondit, Est tunc dividua, sed solum illo momento. (7) Quaesivi numne sic tres creatores universi fuerint; respondit quod tres, sed quod unus per Alterum, Pater per Filium, et Filius per Spiritum Sanctum. (8) Quaesivi quam ideam habuit de nativitate Domini ab aeterno respondit quod vagam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church