Divine Love (Mongredien) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. [11.] V. (QUOD IN TALl FORMA SIT HOMO IN PARTICULARI.) Quod in tali forma sit homo in particulari, videri potest ab illis solis qui omnia quae in homine sunt lustrant, non solum oculo anatomico, sed etiam oculo rationali. Qui lustrat illa simul oculo rationali, visurus est quod omnia singula et singularissima inibi sint formata ex usu et ad usum; et quod cuivis parti et particulae sit functio in communi; et quod communis usus, qui est commune bonum, spectet singularissimum sicut se in illo, ac vicissim, singularissimum se in communi. Per hoc omnia quae in corpore sunt, a capite ad plantas pedis, unum sunt; usque adeo ut homo prorsus non sciat quod ex tot myriadibus partium variae ac diversae functionis consistat. Ad hanc rem illustrandam licet solum pulmonum et trachiae fabricas oculo rationali lustrare, et expendere usus illorum. 712. - Quoad pulmones. Illorum communissimus usus est respiratio, quae fit admittendo aerem per laryngem, trachiam, bronchia et ramos in lobulorum vesiculos, per quod se alternis expandunt et constringunt. Per hoc etiam inducunt universo corpori organico et omnibus ejus membris motus reciprocos; nam cor et pulmo sunt bini fontes omnium motuum communium in universo corpore, ex quibus omnia et singula in suas activitates et functiones vitales perducuntur. Illi etiam vitam motricem voluntariam, quae a cerebro sua auspicia ducit, cum vita motrice naturali, quae a moderamine cerebelli fluit, consociant. Usus illorum etiam est, ut omnia corporis viscera, imprimis motoria ejus quae vocantur musculi, disponant, ut voluntas agat suos motus concorditer et absque rupiura alicubi. Usus illorum etiam est, ut cum omnibus sonis loquelae et cum omnibus sonis cantus non modo concurrant, sed etiam illos ut ex utero producant. Usus illorum etiam est, omnem sanguinem corporis ex dextra cordis parte in se recipere, illum a viscosis et pulvilosis purificare, et haec rejicere, eique nova elementa quasi alimenta ex attracto aere suppeditare, et sic illum sicut novum in sinistrum cordis thalamum remittere, ita convertendo sanguinem venosum in arteriosum. Ita pulmones quoad sanguinem agunt colatorium, emunctorium, refectorium, praeparatorium, praeter lustratorium aeris. Praeter hos usus pulmonum, sunt plures alii, tam communes quam particulares, et unusquisque porus et lobulus ibi consocius est omnium munerum ejus, hoc est, usuum, quidam propius et quidam remotius. [13.] Trachia, cujus usus sunt, (1.) Praebere viam auris et animis pulmonum prorsum et rursum fluentibus, seque accommodare singulis ac diversis eorum agendi modis, tam in inspiratu quam in exspiratu. (2.) Aerem in pulmones illapsurum lustrare et castigare, ne quid damnosum influat, ac elabentem vaporibus distendere, et sic effetos halitus illaqueare, et efflare, et quoque in communi pulmones a pituitis viscosis per exscreatus repurgare. (3.) Inservire laryngi et epiglottidi pro columna et firmamento; se prorsus adaptare omnibus ejus nutibus et tremulis vibrationibus; disponere sui canalis parietes, ut impingat aer, ac intendere suam membranam, ut impingente aere tremiscat, et sic ruditer sonum excitare, quem larynx et glottis in cantum seu loquelam formet, id est, modificet; tum etiam laryngem vaporifero rore perenniter humectare. (4.) Adjutricem operam ferre, et assistere vicino oesophago in munere ejus deglutitionis. (5.) Partibus vicinis, et per has remotis et ultimis, motus alternos respiratorios pulmonum infundere; scilicet oesophago, per hunc cum diaphragmate ventriculo, et sic visceribus abdominis, tum etiam carotidi ascendenti, et venae jugulari descendenti, tum nervis sympatheticis magnis intercostali et vago, et sic vitam corporis motricem instaurare. (6.) Partibus vicinis, et per has supremis et imis, tremiscentias sonoras suas et laryngis insinuare, et sanguinem arteriosum ad caput et cerebrum enitentem, et sanguinem venosum a capite et cerebro refluentem, excitare, et communi modificatione exhilarare et animare, et sic vitam corporis sensualem instaurare.{1} [14.] Praeterea ex trachiae et simul ex laryngis et epiglottidis ossibus, quae hic non memorantur, mens intellectu praedita et scientiis exculta, anatome magistra, et oculo indice, edoceri et nosse potest quomodo Natura modulatur sonos, ac illorum numeros articulatim moderatur. Nihil latet in acusticis, musicis et harmonicis tam insitum et arcanum, ac nihil in vibrationibus et tremiscentiis corporis continui, inque modificationibus voluminis contigui seu atmosphaerae, tam abdite et penitus, quod non spirituale ex Natura{2} hic ab intimis exemit, in unum collegit, et in haec bina organa, et simul in aurem, contulit.{3} [15.] Similia arcana sunt in omni reliquo viscere, tam capitis quam corporis, et adhuc plura in illis quae interius latent et aliquo oculo non lustrari possunt, nam quo interius eo perfectius. Verbo, cujusvis membri, organi et visceris, vita eminens aut vitae excellentia in eo consistit, ut nihil sit proprium alicui nisi sit commune, et sic quod in singulis sit idea totius hominis. [16.] Hoc arcanum est quod datur sicut conclusum,- Quod homo sit complexus omnium usuum, quicunque in mundo tam spirituali quam in mundo naturali dantur; et quod unusquisque usus ex idea universi in se sit sicut homo, sed talis, qualis est usus, hoc est, ejus functio in communi. Hoc trahit homo ex eo, quod sit recipiens vitae a Domino; vita enim quae a Domino est complexus omnium usus in infinitum; est enim Dominus solus Homo in Se vivus, ex quo omne vitae est; et nisi illa forma usus sit infinita in Domino, non dari posset finita in ullo homine. @1 Videatur Regnum Animale, ed. 1744, pars secunda, p. 74.$ @2 ex Natura:--sic, nisi legeres hoc est Natura, vel ejus naturae.$ @3 Videatur Regnum Animale, pars secunda, p. 38.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church