Divine Love (Mongredien) n. 7

Previous Number Next Number See English 

7. [19.] VII. QUOD IN TALI FORMA SIT CAELUM. In Arcanis Caelestibus ostensum est quod universum caelum sicut in provincias distinctum sit, secundum usus omnium membrorum, organorum et viscerum corporis humani, et quod ab angelis in caelis sciatur in quanam provincia hae aut illae societates sunt; ut quaenam in provincia oculorum, quaenam in provincia aurium, narium, oris et linguae, tum quaenam in provincia hepatis, pancreatis, lienis, renum? ureterum, et quaenam in provincia organorum generationis. Omnes societates quae in illis provinciis sunt, correspondent prorsus usibus dictorum membrorum, organorum et viscerum in homine. Ex illa correspondentia est quod universum caelum coram Domino appareat sicut unus homo, similiter unaquaevis provincia caeli, et unaquaevis societas provinciae; etiam ex illa correspondentia est quod omnes angeli et omnes spiritus sint homines, similes prorsus hominibus in mundo; causa est quia Divinum procedens a Domino, quod est vita ac forma, est Homo in maximis et in minimis, ut prius aliquoties dictum est. De correspondentia illa in communi et in particulari actum est in Arcanis Caelestibus (in sequentibus articulis ibi: n. 3021, 3624-3633,{1} 3636-3643, 3741-3745, 3883-3896, 4039-4055, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4523-4533{2}, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 10030). Ut quoque in illa forma sit infernum, cogitur omnis ibi ad operas; sed quia illi qui ibi sunt non ex amore usus faciunt illas, sed ex necessitate victus et amictus, ideo apparent quidem ut homo, sed ut homo diabolus, de quo videatur supra. @1 3633 pro "3649"$ @2 4523-4533 pro "4527-4533"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church