2. [70.] II.. QUOD DOMINUS CREAVERIT APUD HOMINEM ET POSTEA FORMET APUD ILLUM RECEPTACULUM AMORIS, QUOD EST EJUS VOLUNTAS, ET EI ADJUNGAT RECEPTACULUM SAPIENTIAE, QUOD EST EJUS INTELLECTUS.
Quoniam duo sunt in Domino, et illa duo procedunt ab Ipso, (nempe) amor et sapientia, et quoniam homo creatus est ut sit similitudo et imago Ipsius, similitudo per amorem, et imago per sapientiam, ideo apud hominem creata sunt bina receptacula, unum pro amore et alterum pro sapientia; receptaculum amoris est quod vocatur voluntas, ac receptaculum sapientiae est quod vocatur intellectus. Homo scit quod illa duo sint apud illum; sed non scit quod ita conjuncta sint sicut sunt in Domino, cum differentia quod in Domino sint Vita, in homine autem receptacula vitae. Quales sunt formae illorum non potest pandi, quia sunt formae spirituales, ac spiritualia transcendunt. Sunt formae intra formas, ascendentes {1} ad tertium gradum, innumerabiles, discretae, sed usque unanimae, ac singulae sunt receptacula amoris et sapientiae; originariae in cerebris sunt, ac ibi initia et capita fibrarum, per quas conatus et vires illorum ad omnia corporis, superiora et inferiora, defluunt, ac sistunt in sensoriis sensus, in motoriis motus, ac in reliquis functiones nutritionis, chylificationis, sanguificationis, separationis, repurgationis, et prolificationis, ita in singulis suos usus. His praemissis, videbitur (1.) Quod hae formae, quae receptacula amoris et sapientiae sunt, primum apud hominem conceptum et nascentem in utero existant. (2.) Quod ex illis per continuum educantur et producantur omnia corporis a capite usque ad plantas pedis. (3.) Quod productiones illorum fiant secundum leges correspondentiae, et quod ideo omnia corporis, interna et externa sint correspondentiae. @1 ascendentes pro "eo ascendentes":--"eo" cum deletis cohaeret.$
[71.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO II.1(2)]
(1.) Quod hae formae, quae receptacula amoris et sapientiae sunt, primum apud hominem conceptum et nascentem in utero existant.) Quod hae formae, quae receptacula amoris et sapientiae sunt, primum apud hominem conceptum et nascentem in utero existant, constare potest ab experientia, et confirmari a ratione. Ab experientia,- ex primis incohamentis embryonum in uteris post conceptum, et quoque ex incohamentis pullorum in ovis post incubationem. Ipsae primae formae non apparent ad oculum, sed primae productiones illorum, quae faciunt caput; quod hoc grandius sit in principio, notum est; et quoque quod ex illo projiciatur tela pro omnibus in corpore. Ex quibus patet quod illae formae sint initia. A ratione,- quod omnis creatio sit a Domino ut Sole, qui est Divinus amor ac Divina sapientia, et ex his est creatio hominis. Formatio embryonis ac infantis hominis in utero est creationis instar, ac vocatur generatio quia fit per traducem. Inde sequitur quod primae formae imprimis apud hominem sint receptacula amoris et sapientiae, et quod creatio reliquorum quae faciunt hominem fiat per illas; praeterea, non aliquis effectus existit a se, sed a causa illo priore, quae causa efficiens vocatur; et non haec a se, sed a causa quae vocatur finis, in quo est omne sequens in conatu et in idea,- in conatu in Divino amore, et in idea in Divina sapientia, quae sunt finis finium. Veritas haec ex sequentibus plenius constabit.
[72.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO II.2(3)]
(2.) Quod ex illis formis per continuum educantur et producantur omnia corporis a capite usque ad plantas pedis.) Quod ex illis formis per continuum educantur et producantur omnia corporis a capite usque ad plantas pedis, constare etiam potest ab experientia, et confirmari a ratione. Ad experientia, quod ex primitivis illis formis educantur fibrae ad organa sensoria faciei, quae vocantur oculi, aures, nares, et lingua; tum ad organa motoria totius corporis, quae vocantur musculi; pariter ad omnia viscera organizata inservientia variis usibus in corpore. Haec et illa omnia sunt merae contexturae ex fibris et nervis ex utroque cerebro et ex medulla Spinae effluentibus. Ipsa vasa sanguinea, ex quibus simul contexturae fiunt, sunt etiam ex fibris inde oriundis. Quisque in anatome peritus potest videre quod circum circa cerebrum, tum intus in illo, et in cerebello, et in medulla spinae, sint sphaerulae quasi moleculae, substantiae ac glandulae corticales et cineritiae vocatae; et quod omnes fibrae quaecunque in cerebris sunt, et omnes nervi ex illis quicunque in corpore sunt, ex illis sphaerulis seu substantiis exeant et procedant: hae sunt formae initiales, ex quibus educuntur et producuntur omnia corporis a capite ad plantas pedis. A ratione,- quod fibrae absque originibus non dari queant; et quod organica corporis, ex fibris varie complicatis producta, sint effectus, qui non possunt a se vivere, sentire, et moveri, sed ex originibus suis per continuum. Sit illustratio per exempla:- Non videt oculus ex se, sed per continuum ex intellectu; intellectus videt per oculum, et quoque oculum movet, ad objecta determinat, et intendit aciem. Nec audit auris ex se, sed per continuum ex intellectu; intellectus audit per aurem, et quoque illam determinat, arrigit, et intendit ad sonos. Nec loquitur lingua ex se, sed ex intellectus cogitatione; cogitatio loquitur per linguam, et variat sonos, et exaltat modos eorum ad libitum. Pariter musculi; illi non moventur a se, sed voluntas una cum intellectu movet illos, et actuat ex nutu. Ex quibus patet quod non aliquid in corpore sentiat et moveatur ex se, sed ex suis originibus, in quibus resident intellectus et voluntas, consequenter quae in homine receptacula amoris et sapientiae sunt; tum quod haec sint primae formae, et organa tam sensoria quam motoria sint formae ex illis; secundum formationem enim fit influxus, qui non datur ex his in illas, sed ex illis in has; influxus enim ex illis in has est influxus spiritualis, et influxus ex his in illas est influxus naturalis, qui etiam physicus vocatur.
[73.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO II.3(4)]
(3.) Quod productiones illae fiant secundum leges correspondentiae, et quod ideo omnia corporis interna et externa sint correspondentiae. Quid correspondentia hactenus ignotum fuit in mundo, ex causa quia ignotum fuit quid spirituale, et correspondentia est inter naturale et spirituale. Quando aliquid ex spirituali ut origine et causa fit visibile et perceptibile coram sensibus, tunc est correspondentia inter illa; talis correspondentia est inter spiritualia et naturalia apud hominem; spiritualia sunt omnia quae amoris et sapientiae ejus sunt, consequenter quae voluntatis et intellectus ejus sunt, et naturalia sunt omnia quae corporis ejus sunt. Haec quia ex illis exstiterunt, ac perpetuo existunt, hoc est, subsistunt, correspondentiae sunt; ac ideo unum agunt sicut finis, causa et effectus. Ita unum agit facies cum affectionibus animi, loquela cum cogitatione, et actiones omnium membrorum cum voluntate; similiter reliqua. Lex universalis correspondentiarum est quod spirituale inaptet Se usui qui est finis ejus, ac usum per calorem et lucem actuet et modificet, et illum per media provisa induet, usque ut fiat forma inserviens fini; in qua forma spirituale agit finem, usus causam, ac naturale effectum; in mundo autem spirituali est substantiale pro naturali. Tales formae sunt omnia quae in homine sunt. Plura de correspondentia videantur in opere De Caelo et lnferno (n. 87-102, 103-115); ac de correspondentiis variis in Arcanis Caelestibus; et ibi de correspondentia faciei et ejus vultuum cum affectionibus mentis (n. 1568, 2988, 2989, 3631, 4796, 4797, 4800, {1} 5165, 5168, 5695, 9306); de correspondentia corporis quoad ejus gestus et actiones cum intellectualibus et voluntariis (n. 2988, 3632, 4215); de correspondentia sensuum in communi (n. 4318-4330); de correspondentia oculorum et eorum {2} visus (n. 4403-4420); de correspondentia narium et odoris (n. 4624-4634); de correspondentia aurium et auditus (n. 4652-4660); de correspondentia linguae et gustus (n. 4791-4805); de correspondentia manuum, brachiorum, humerorum et pedum (n. 4931-4953); de correspondentia lumborum et membrorum generationis (n. 5050-5062); de correspondentia viscerum interiorum corporis, in specie ventriculi, thymi, cisternae et ductuum chyli (n. 5171-5189); de correspondentia lienis (n. 9698); de correspondentia peritonaei, renum, et vesicae (n. 5377-5396); de correspondentia cutis et ossium (n. 5552-5573) de correspondentia xiphoidis cartilaginis (n. 9236); de correspondentia memoriae rerum abstractarum (n. 6808); de correspondentia memoriae rerum materialium (n. 7253); de correspondentia caeli cum homine (n. 911, 1900, 1928, {3} 2996, 2998, 3624, {4} 3636-3643, 3741-3745, 3884, 4041, 4279, 4523, 4524, 4625, 6013, 6057, 9279, 9632); quod scientia correspondentiarum apud antiquos fuerit scientia scientiarum, imprimis apud orientales, sed quod hodie obliterata sit (n. 3021, 3419, 3472-3485, 4280, 4749, 4844, 4964, 4965, 5702, 6004, 6692, 7097, 7729, 7779, 9391, {5} 10252, 10407); quod absque scientia correspondentiarum non intelligatur Verbum (n. 2870 {6}-2893, 2987 {7}-3003, 3213-3227, 3472-3485, 8615, 10687); quod omnia quae in caelis apparent, sint correspondentiae (n. 1521, 1532, 1619-1625, 1807, 1809 {8}, 1971, 1974, 1977, 1980, 1981, 2299, 2601, 3213-3226, 3348, 3350, 3475, {9} 3485, 3745, {10} 9481, 9575, {11} 9576, 9577); quod omnia quae in mundo naturali et in tribus ejus regnis sunt, correspondeant omnibus quae in mundo spirituali sunt (n. 1632, 1881, 2758, 2890-2893, 2987(8)-3003, 3213-3227, 3483, 3624-3649, 4044, 4053, 4116, 4366, 4939, 5116, 5377, 5428, 5477, 8211, 9280). Praeter haec, in Arcanis Caelestibus actum est de correspondentia sensus naturalis Verbi, qui est sensus litterae ejus, cum spiritualibus quae sunt amoris et sapientiae in caelis a Domino, quae sensum ejus internum faciunt; quam correspondentiam etiam confirmatam videas in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26; et ulterius, n. 27-69). Ut idea correspondentiae voluntatis et intellectus habeatur, {12} consulantur etiam quae supra (n. 366 et 367 [in Apocalypsi Explicata]). @1 4800 pro "4880"$ @2 eorum pro "ejus"$ @3 1928 pro "1982"$ @4 3624 pro "3624-3649, 3634"$ @5 9391 pro "9301"$ @6 2870 pro "2890"$ @7 2987 pro "2897"$ @8 1809 pro "1808"$ @9 3475 pro "3457"$ @10 3745 pro "3748"$ @11 9575 pro "9574"$ @12 habeatur pro "habeantur"$