Arcana Coelestia (Elliott) n. 105

Previous Number Next Number See English 

105. 'Arbor vitarum' est amor et inde fides; 'in medio horti' est in interni hominis voluntate; primarium quod Dominus possidet apud hominem et angelum, est voluntas, quae in Verbo vocatur 'cor' sed quia ex semet nemo bonum facere potest, voluntas aut cor non est hominis tametsi praedicatur de homine; hominis est cupiditas, qua vocat voluntatem: quia voluntas est medium horti, ubi arbor vitarum et voluntas est nulla homini sed cupiditas, ideo 'arbor vitarum' est Misericordia Domini, ex Quo omnis amor et fides, proinde omnis vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church